ARTICULUS 4
Utrum habitus intellectuales possint dici virtutes
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod habitus intellectuales non possint dici virtutes. Virtus enim, ut
dicitur 2 Ethic., est habitus voluntarius, et circa voluptates et tristitias
optimorum operativa. Sed hoc habitibus intellectualibus non competit. Ergo
non sunt virtutes.
2. Praeterea, Philosophus dividit scientiam contra virtutem, quasi
diversa genera non subalternatim posita. Sed talium generum unum non praedicatur
de alio. Ergo scientia non est virtus, et eadem ratione neque alii habitus
cognitivi.
3. Praeterea, virtus dicitur per ordinem ad bonum, quia virtus est quae bonum
facit habentem, et opus eius bonum reddit, ut praetactum est. Sed habitus
cognitivi, et praecipue speculativi, non ordinantur ad bonum sed ad verum, ut
dicitur in 2 Ethic. Ergo praedicti habitus non sunt virtutes.
4. Praeterea, virtutes ordinantur ad operandum, quia ipsa est quae opus bonum
reddit, ut dictum est. Sed praedicti habitus non ordinantur ad operandum, sed
ad cognoscendum. Ergo non sunt virtutes.
SED CONTRA, vita contemplativa est nobilior quam activa. Si ergo habitus morales
qui perficiunt in vita activa, dicuntur virtutes, multo fortius habitus intellectuales,
qui perficiunt in contemplativa, virtutes dici debent.
Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed secundum Philosophum
in 6 Eth. temperantia, fortitudo, et huiusmodi, non possunt proprie
dici virtutes, nisi in intellectu accipiantur. Ergo intellectuales habitus debent
dici virtutes.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod virtutes morales ab intellectualibus non distinguantur.
Morales enim virtutes a more dicuntur: qui videtur idem quod consuetudo,
vel parum differre, ut dicitur in 2 Ethic. Sed consuetudo facit facilitatem, ut
dicit victorinus; et hoc patet tam in agendis quam in considerandis. Ergo virtutes
morales ab intellectualibus distingui non debent.
2. Praeterea, ad scientiam moralem nihil pertinet nisi morale. Sed ad eam pertinent
virtutes intellectuales, de quibus Philosophus, in 6 ethicorum, determinat.
Ergo intellectuales virtutes sunt morales.
3. Praeterea, prudentia inter intellectuales ponitur: numeratur
etiam et ipsa inter morales, cum sit una de quatuor cardinalibus. Ergo idem
quod prius.
|
|