Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 23


XXXIII. - Robertus igitur Guiscardus, rogatus a fratre suo, Capitanatae comite, Gaufredo,
ut contra sibi reluctantes auxilium laturus in terram, quae Tetium dicitur, quam,
ut suos fines dilataret, debellare coeperat, veniret, in fratris sui Rogerii strenuitate plurimum
fidens, ut ad se, secum illuc iturus, quam citissime veniat, invitat. Ille autem, invitatione
suscepta et necessitate fratris sui Gaufredi cognita, quamvis suis utilitatibus disponendis
occupatus esset, tamen, quia semper sibi mos fuit amicorum utilitatibus, ut suis, subvenire,
accuratissime versus fratrem auxilium accelerat. Sicque, exercitu commoto, utrique, in
auxilium fratris aciem dirigentes, Guillimacum castrum oppugnantes capiunt. Galterium, qui
castro principabatur, captivum ducentes in Apuliam, oculos effodiunt, ne si, oculos habens
in posterum, a captione quando liberaretur, fratri iterum molestus fieret. Hic sororem quandam
habebat, quae cum ipso in captione abducta est. Quae etiam tantae pulchritudinis
fuisse testatur, ut, si aliquando ad mare balneatum venisset, vel causa experientiae in aliquo
piscoso flumine crura deponeret, pisces, albedine eius delectati, adnatabant, ut etiam manu
capi possent.
XXXIV. - Tunc comes Gaufredus, Guillimacum castrum adjutorio fratris adeptus,
totam Teatinam provinciam fortiter debellare coepit. Robertus vero Guiscardus cum Rogerio
fratre in Calabriam secessit; ubi ad utilitatem suam et fratris plurima disponens, et
usque Regium praedatum vadens, Rogerio in Calabria remanente, ipse in Apuliam hiematurus
regressus est.
Hieme vero transita, magno desiderio Regium adipiscendi ardens, commeatu et reliquis,
quae necessaria erant, magno studio praeparatis, plurimumque exercitum anno Dominicae
incarnationis MLIX congregans, Calabriam venit; fratremque secum accipiens, tempore
quo messes colligi incipiebant, Regium praeoccupans obsedit. Porro, illis quasi pro
vita tuenda sese fortiter defendentibus, utrique fratres, certatim suos cohortantes, ad oppugnationem
castri excitant: unde, cum hostes interdum prosiliunt, multa militariter ab ipsis
perpetrata sunt. Nam Rogerius, ne, alios ad militiam arrigens, ipse refugere diceretur, in
omni congressu sese sociis praeponens, quendam fortissimum et enormi corpore virum, exercitui
Normannorum multis contumeliis exprobrantem, quem omnes quasi gigantem exhorrebant,
impetu factu, hastili robore deiciens, interfecit. Hoc itaque taliter interfecto, reliqui, qui
intra castrum erant, territi, cum viderent machinamenta ad urbem capiendam parata, eamque
usque perduci, viribus suis diffidentes, pactione facta, ut duobus, qui caeteris principari videbantur,
cum omnibus suis abire liceret, caeteri omnes, urbe reddita, ditioni Normannorum
se subdiderunt. Abeuntes vero sese in castro, quod Sckillacium dicitur, receperunt.
XXXV.- Igitur Robertus Guiscardus, accepta urbe, diuturni desiderii sui compos effectus,
cum triumphali gloria dux efficitur. Magnasque gratias cum meritorum recompensatione

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio