Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 182

VI


ultra pudicissimos tuos mores, nec pigeat huius
causam defensare. Scis enim quam beati sint,
ueritate testante, qui iustitiam esuriunt. Scis
quoque ne iocundum hoc obmittamus, Uirgilium
semel causam egisse. Non dehonestat fauor
iusticie prestitus sed auget dignitatem.
Hec hactenus. Patere queso hunc plebeium
sermonem, quem mille distractionibus circumdatus
intempeste noctis hora profudi. Iohannes
Boccaccius tuis requisitionibus ut scis promptissimus
non erat, nec est in ciuitate. Sed non refert,
quia Episcopus fauore ac solicitudine operatus
est quantum fuit necesse. Plebanus Forensis,
Lapus, et Zenobius, ea deuotione, qua
credis te valere desiderant.
Unum oro ut non semper iaceat hec patria,
hi fideles tui orbati, sed ut tua promittis restituti
presentia. Nouit deus quanto teneor affectu
et amore ardeo, et quod de me dico de omnibus
tuis dico.
Post hec in mentem uenit quod Abbas supra
scriptus duo rogauit: unum quod ibi in curia

Torna all'inizio