Poggio Bracciolini: De vera nobilitate

Pag 38


volent, adipiscentur veram nobilitatem, quam certe iudico clariorem
eius qui suapte natura et opere cultuque virtutis fuerit
nobilitatus quam qui in iam parta succedit. Colenda est igitur,
Laurenti, pre ceteris rebus virtus, que nos non tantum nobiles
efficit, sed etiam beatos, redditque fama et memoria hominum
immortales. Ab hac nobilitas, ab hac gloria, ab hac vite cursus
petendus est, ab hac omnis recte vivendi ratio expetenda.
87 Sed iam satis collocuti sumus. Utrius autem verior sit sententia
hi viderint, quibus est acrius ingenium ad disputandum.
Liberum est omnibus sentire quid velint. Nunc autem, quoniam
vis estus paulum declinavit, deambulandum extra oppidum censeo
visendumque fluvium quem iste nobis sepius ob fertilitatem
piscium laudavit».

Torna all'inizio