Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 16


in sententia indicant et sermone. Longe vero,
nimis sua prolixitate spiritum dictatoris fatigant et animos
tedio afficiunt auditorum. Mediocritas vero servatur
si ex duabus, vel tribus, vel ex quattor, vel quinque
distinctionibus clausula contexatur.
Si vero sex, vel septem, vel plura membra receperit,
videbitur nimium tediosa, tamen apud auctores,
maxime istoriografos, multotiens toleratur; et talis
clausula perimonolexis dicitur in Rethorica
Marciani.
Hec in magnis epistolis rationabiliter est sustinenda,
sicut in illis que ab imperiali aula quandoque
vel a sede apostolica destinantur.
XIII.
CLAUSULARUM EXEMPLA
De his ergo exempla per ordinem subiungamus.
a) BIMEMBRIS
Bimembris clausula hec est:
Largitas facit claros,|
sed avaritia reddit homines odiosos
.||
b) TRIMEMBRIS
Trimembris est ista:
Qui bene loquitur |

Torna all'inizio