1. Sancti Spiritus gratia nobis assit assidua et his quae 
de notitia uersificandi a nobis exterius proferentur, intus 
per inspirantem materiam nos repleat. 
Cupientibus autem notitiam metrorum uel uersuum consequi 
primo loco diligenter oportet considerari quare metra 
uel uersus sunt uocati. 
2.  Quare metra dicantur.   Metra uocantur, quia ce < r> tis 
pedum mensuris atque spatiis terminantur, nec ultra dimensionem 
temporum constitutam procedunt. 
3.  Quare uersus uocentur.   Versus quoque sunt dicti, ab 
eo quod pedibus in ordine suo dispositis certo fine moderantur; 
qui ne lo < n > gius prouoluerentur quam iudicium 
posset sustinere, modum ratio statuit quomodo uerterentur, 
unde non inmerito uersus a uertendo uocantur. 
4. Sed quoniam, uelut praediximus, tam uretra quam 
uersus certa pedum lege constringimus, pedes autem fiunt 
ex syllabis, syllabae uero constant ex litteris, uidendum nobis 
est quare litterae sint inuentae, quid etiam sit littera, 
unde dicatur, quomodo diuidatur, quas etiam proprietates 
habeat. 
< I. De litteris > 
1.  Quare litterae sint inuentae.    Vsus litterarum repertus  
est propter memoriam rerum. Vitae na < m > que praesentis 
uarietate nec audiendo di<s>ci poterant omnia nec memoria  
contineri; inuentae sunt igitur litterae, ne res fugiant  
obliuione. Quae litterae sunt indices rerum, signa  
uerborum, quibus etiam tanta uis est, ut nobis absentium dicta sine  
uoce loquantur.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
 
  |