matres proprias, et comedebant hepata hominum.
Illi ergo sunt bestiales, qui ultra modum hominum
male agunt. Dicto de quatuor generibus malorum,
restat dicere de quatuor generibus bonorum. Nam sicut
quidam mali sunt molles, qui modica passione ruunt: sic
quidam boni dicuntur esse perseverantes. Huiusmodi
autem sunt, qui stant, et non modica tentatione cadunt.
Loquendo ergo de Perseverantia, ut Philosophus loquitur,
nihil est aliud, quam quaedam bona dispositio opposita
molliciei. ergo in primo gradu dicuntur esse perseverantes.
In secundo vero sunt continentes. Continere
enim est plus, quam pereseverare. Nam si quis etiam
non tentatus, vel modicum tentatus non ruat, dicitur perseverare:
sed non dicitur continere, nisi fortiter passionatus
passiones illas vincat. Nam nullus continet, nisi
contra passiones se teneat. Ideo 7. Ethicorum dicitur,
quod continentia elegibilior est, quam perseverantia.
In tertio autem gradu bonorum sunt temperati. Illi enim
temperati esse dicuntur, qui non solum modicum passionati
perseverant, quod faciunt perseverantes: vel contra
fortes passiones se tenent, quod faciunt continentes:
sed sunt ita castigari innappetitu, et habent tam moderatas
passiones, quod quasi pugnam non sentiunt, et delectabile
est eis benefacere. Sicut ergo perseverantes opponuntur
mollibus, et continentes incintinentibus: sic temperati
opponuntur intemperatis. Nam sicut delectabile
est intemperatis mala facere, sic delectabile est temperatis
bona operari. In quarto et in supremo gradu bonorum
sunt homines divini. Nam sicut aliqui homines
sunt bestiales, et sunt mali ultra modum hominum: sic
aliqui sunt quasi divini et sunt boni ultra modum humanum.
Unde et Philosophus circa principium 7. Ethicorum
dicit, quod Homerus refert de Hectore, quod
rex Priamus Pater suus dicebat de ipso, quod erat valde
bonus: propter quod non videbatur existere puer viri
|
|