Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 163


Deposito velo ferat hos Urania caelo
versus ante deos, dicat et esse meos.
Carminibus finis sit nostris saucia tigris,
finis et edoceat quid tumidos noceat.
Iactet nemo bonum se cuilibet esse patronum,
qui sese proprio non iuvat auxilio,
talibus in culpis ne sit derisio vulpis,
tigris ut ante fuit, vulnera quando tulit.
Spicula non vane torquebat dextra Dianae
et terrendo feras exagitabat eas.
Non pedibus pigris fuit illis obvia tigris,
atque feras ridet, quas fugitare videt.
Causam scrutatur, facienti multa minatur
et stetit in media facta patrona via:
'hic mecum sitis, ne plus trepidare velitis;
vulnera nemo dabit, ne timeatis' ait.
Protinus emissam pes sensit adesse sagittam:
vulnere tarda pedis fit tigris ante levis.
Vertens ad risum vulnus vulpecula visum,
inquit: 'ob id pretium nolo patrocinium.'
Carmine conpleto favisti, Phoebe, faveto
et dabo pro voto debita thura foco.
Finis adest artis, Musae, iam parcite chartis,
carmina digna legi detis ubique vehi.

1



5




10




15




20



Torna all'inizio