Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 291


filiorum Regum, qui debent habere principatum et
dominium in regno; quam ex bonitate et prudentia
aliorum.
Quod regimen paternale sumit originem ex
amore; et quod non eodem regimine
regendi sunt filii, quo regendi
sunt servi.
Cap. III.

Quia post tractatum de regimime coniugis, determinandum
est de regimine paternali: videndum est,
unde sumit originem regimen paternum, et quo regimen
regendi sunt filii. Sciendum ergo triplex esse regine.
Nam omnis regens alios, vel regit eos secundum certas
leges, et secundum certa pacta. et tale regimen (ut superius
dicebatur) nominatur politicum vel civile. Vel
regit eos secundum arbitrium. et hoc potest esse dupliciter:
quia vel sic regens intendit bonum proprium, et
sic dicitur regimen despoticum vel dominativum: vel
intendit bonum subditorum, et tale regimen dicitur regale.
His autem tribus regiminibus, secundum quod videmus
aliquos regnare in civitatibus et castris, assimilantur
tria regimina reperta in una domo. Nam regnum
coniugale assimilatur regimini politico: quia uxori (ut
in praehabitis tangebatur) non quis debet praesse simpliciter
ex arbitrio, sed ei praeesse debet ut requirunt leges
matrimonii, et ut potius per pacta debita et honesta, quae
interveniunt inter virum et uxorem. regimen vero
paternale assimilatur regimini regali. Nam filiis praeest
pater ex arbitrio, non secundum conventiones et pacta.
Nam pacta et conventiones non interveniunt inter subditum
et praeminentem, nisi sit in potestate subiecti eligere
sibi rectorem: non est autem in potestate filiorum

Torna all'inizio