esse, quem beatus Petrus apostolus commendat dicens: Subiecti estote omni humanae
creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo
missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum . Et item: Omnes honorate et
fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate . Moveat ergo, iudices, censurae
vestrae examen istius monachi iniquitas, qui, quem beatus apostolus commendat, ipse
contra apostolum in suo iuditio damnat, qui etiam totius regni incommodum in suam
gloriam ponit, de quo Deus per prophetam dicit: Mortificabant animas, quae non
moriuntur, et vivificabant animas, quae non vivunt . Gregorius: Non morientem quippe
mortificat, qui iustum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio
solvere nititur . Quid ergo Romanus populus peccavit in hunc monachum, qui non
victurum, sed pretio emptum ad Stigias mandat umbras talesque martyres appellat vere
martyres, quos tartarei ministri pretio emptos pro precio reddere nesciunt? Unde
beatus Gregorius dicit: Nemo quippe amplius in ecclesia nocet, quam qui perverse
agens nomen et ordinem sanctitatis habet . Et item: In exemplum culpa vehementer
extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur . Romuleae urbis popule,
attende, quid idem pater Gregorius iterum de tuo papa, quem pro Deo causa nummorum
colis, dicat: Scire , inquit, praelati debent, quia, si perversa unquam perpetrant,
tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt . De
te autem scriptum est ita: Stuperatur homo ab avaritia, quando propter cupiditatem
munerum membris diaboli impendit reverentiam honoris; cum hoc facit, fit idolorum
cultor . Nec te iustificari confidas, quod, qui te decipit, in apostolica sede sedet. Quaero
igitur a te: Estne usquam melior, estne altior, estne gloriosior, estne sanctior sedes
caelo, quae angelo peccanti nihil profuit, nihil praesidii praestitit, eumque post peccatum
nullatenus retinere potuit? Unde apostolus ait: Si naturalibus ramis Deus non
pepercit, ne forte et tibi non parcat . Taceamne, quod idem monachus R[udolfum]
ducem cum sequacibus suis in anima et corpore mortificavit, quem manifestissime in
periurium et homicidium proprii domini perduxit? Audiatur igitur, quid beatus Gregorius
in epistola ad Regareth regem Gothorum missa de re sentiat ista, ubi Sedechiam
regem filiorum Israel introducit, cui per prophetam minatur Deus, eo quod falsavit
iuramentum, quod fecit Nabuchodonosor regi Babiloniae: Vivo ego, dicit Dominus,
quoniam cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum rege
Babilonis, in medio Babilonis morietur . Ex quo discimus etiam inter hostes servandam
fidem esse. Nec considerandum est cui, sed per quem iuraverit. Multo enim
fidelior inventus est ille, qui propter nomen Dei tibi credidit et deceptus est, quam
ille, qui per occasionem divinae maiestatis hosti vel amico molitus est insidias. Quid
plura? Sedechias autem de gente sua ductus est vinctus cum filiis in Reblatha, ut
legitur; ibi Nabuchodonosor punivit eum propter iuramentum, quod sibi falsaverat. In
hoc igitur iudicio paganissimi regis pensandum est, iudices, quid sancire debeat de his
severitas vestra, qui christianissimo regi iuramentum falsaverant eique per insidias
bellum intulerant. Verum primo omnium, iudices, in vestri sanctissimi iuditii examine
considerandum est, quid praecipue censendum sit de illo, qui homines legum ignaros
de fide, de pace, de concordia, de benevolentia in iram, in odium, in periurium, in
homicidium proprii domini suae praedicationis perversitate propulit suaque pecunia a
fide seduxit. Quid igitur moratur, iudices, sanctitudo vestra dare sententiam in tam
nocentem hominem, cuius iniqua sententia nunquam innocentibus pepercit viris. Credo,
quod prudentia vestra legislatoris prius expectat audire sententiam. Itaque in libro
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|