Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 48


sicut econtra omnis meridiana regio, quo solis est fervori vicinior, eo semper morbis
habundat et educandis minus est apta mortalibus. Unde fit, ut tantae populorum
multitudines arctoo sub axe oriantur, ut non inmerito universa illa regio Tanai tenus generali
usque ad occiduum, licet et propriis loca in ea singula nuncupentur nominibus,
tamen vocabulo Germania vocitetur; quamvis et duas ultra Rhenum provincias
Romani, cum ea loca occupassent, superiorem inferioremque Germaniam dixerint. Ab
hac ergo populosa Germania saepe innumerabiles captivorum turmae abductae meridianis
populis pretio distrahuntur. Multae quoque ex ea, pro eo quod tantos mortalium
germinat, quantos alere vix sufficit, saepe gentes egressae sunt, quae nihilominus et
partes Asiae, sed maxime sibi contiguam Europam afflixerunt. Testantur hoc ubique
urbes erutae per totam Illiricum Galliamque, sed maxime miserae Italiae, quae
pene omnium illarum est gentium experta saevitiam. Gothi siquidem Wandalique,
Rugi, Heroli atque Turcilingi, necnon etiam et aliae feroces et barbarae nationes
e Germania prodierunt. Pari etiam modo et Winnilorum, hoc est Langobardorum,
gens, quae postea in Italia feliciter regnavit, a Germanorum populis originem ducens, licet
et aliae causae egressionis eorum asseverentur, ab insula quae Scadinavia dicitur adventavit.
2. Cuius insulae etiam Plinius Secundus in libris, quos De natura rerum conposuit,
mentionem facit. Haec igitur insula, sicut retulerunt nobis qui eam lustraverunt,
non tam in mari est posita, quam marinis fluctibus propter planitiem marginum
terras ambientibus circumfusa. Intra hanc ergo constituti populi dum in tantam multitudinem

Torna all'inizio