: Constitutum consulum Comunis Pistorie

42


In nomine sancte et individue Trinitatis; amen. Anno ab
Eius nativitate millesimo centesimo septimo [decimo], indictione
.XI., VI kalendas decembris. Ad honorem Dei et domni Henrici
Romanorum imperatori.
[I]
Statuimus et censemus ut maiores Pistorie consules habeant
in protectione et defensione Ecclesiam Sancti Zenonis et
eius bona, et habeant in protectione et defendant omnes ecclesias,
loca venerabilis et eorum bona usque ad .IIII. miliaria prope
civitatem Pistoriam, que sunt nostri districtus, salvo iure patronorum;
et quod inde consules possint facere quod utile sit nostre
civitati. Intellectus talis est, quod teneantur de hoc capitulo,
si Episcopus Pistorie et Pistoriensis Ecclesie Capitulum promiserint
consulibus civitatis Pistorie solepniter quod ipsi et sui
clerici stabunt in iudicio cum laicis, et dederint consulibus licentiam,
ut costringant eos et clericos suos ad rationem stare.

Torna all'inizio