SED CONTRA, filiatio est proprietas personalis. Sed in Christo est tantum una
persona. Ergo tantum una filiatio.
Praeterea, sicut Christus est Filius Patris et matris, ita quilibet alius homo. Sed
non alia filiatione refertur homo ad patrem et matrem. Ergo nec in Christo sunt
duae filiationes.
Praeterea, duo accidentia eiusdem rationis non possunt esse in eodem subiecto:
unde eadem paternitate homo refertur ad multos filios. Sed suppositum filiationis
in Christo est unum tantum. Ergo in eo non possunt esse plures filiationes,
sed una tantum.
Praeterea, quodlibet continuum est maius omnibus suis partibus. Sed in quolibet
continuo sunt infinitae partes in potentia. Ergo ad hoc quod aliquid referatur
ad diversa per diversas relationes, oportet quod sint infinitae relationes in
aliquo continuo, quod est inconveniens; et iterum quod in quolibet continuo
sint tot aequalitates quot rebus aequale est.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut in 1 lib. dist. 26, qc. 2, art. 2, dictum est,
relatio non habet ex hoc quod ad alterum dicitur, quod sit aliquid in rerum
natura; sed hoc habet ex eo quod relationem causat, quod est in re quae ad
alterum dicitur. Et quia ex eo res habet unitatem et multitudinem ex quo habet
esse; ideo secundum id in quo relatio fundatur, iudicandum de ea est, utrum sit
secundum rem una, vel plures.
Sunt ergo quaedam relationes quae fundantur super quantitatem, sicut aequalitas,
quae fundatur super unum in quantitate; et cum unitas quantitatis non sit
nisi una in re una, inde est quod per unam aequalitatem est res aequalis omnibus
quibus dicitur aequalis.
Aliae vero relationes fundantur super actionem et passionem: et in istis considerandum
est, quod una passio respondet duabus actionibus, quando neutrum
agens sufficit per se ad actionem complendam, sicut est in eo qui una nativitate
nascitur ex patre et matre; unde in patre et matre sunt duae relationes secundum
rem, sicut et duae actiones; sed in nato est una relatio secundum rem,
secundum quam refertur ad patrem et ad matrem, sicut et passio una.
Item considerandum est quod quaedam relationes non innascuntur ex actionibus
secundum quod sunt in actu, sed magis secundum quod fuerunt; sicut aliquis
dicitur pater postquam ex actione est effectus consecutus; et tales relationes
fundantur super id quod ex actione in agente relinquitur, sive sit dispositio,
sive habitus, sive aliquod ius aut potestas, vel quidquid aliud est huiusmodi.
Sed quia hoc quod relinquitur ex actionibus unius speciei, non potest esse nisi
unum; inde est quod tales relationes etiam secundum rem non multiplicantur
secundum diversas actiones, sed magis sunt unum secundum id quod ex actione
|
|