De congregatione seu potius dispersione illorum ribaldorum qui se dicunt
Apostolos esse et non sunt.
Et nota quod iste tractatus protenditur usque ad illum locum ubi scribitur:
«Anno Domini MCCXLVIII». Et est repetitio precedentis
millesimi.
Illam etiam congregationem illorum ribaldorum et porcariorum
et stultorum et ignobilium qui se dicunt Apostolos esse et
non sunt, sed sunt synagoga Sathane, omnino destruxit. Ipsi enim
non erant de semine virorum illorum per quos facta est salus in
Israel, I Macha. V. Quia nec utiles sunt ad predicandum nec ad
ecclesiasticum officium decantandum nec ad missas celebrandas
nec ad confessiones audiendas nec ad legendum in scolis nec
ad consilia danda nec etiam pro benefactoribus exorandum, quia
tota die per civitates discurrunt mulieres videndo. Ad quid ergo
Ecclesie Dei deserviant et populo Christiano utiles sint, videre
non possum. Tota die ociosi, tota die vagabundi. Nam non laborant
neque orant.
Istorum principium fuit in Parma. Cum enim in Ordine fratrum
Minorum habitarem in Parmensi conventu sacerdos et
predicator existens, venit quidam iuvenis natione Parmensis, de
vili progenie ortus, illitteratus et laycus, ydiota et stultus, cui
nomen Gerardinus Segalellus, et petiit ut a fratribus Minoribus
reciperetur in Ordine. Qui cum non exaudiretur ab eis, tota die,
quando poterat, morabatur in ecclesia fratrum et cogitabat quod
postea stultizando implevit. Nam super coopertorium lampadis
societatis et fraternitatis beati Francisci depicti erant apostoli
circumcirca cum soleis in pedibus et cum mantellis circa scapulas
involuti, sicut traditio pictorum ab antiquis accepit et usque ad
modernos deduxit. Ibi iste contemplabatur, et excogitato consilio,
postquam capillos nutrivit et barbam, accepit soleas Ordinis
fratrum Minorum et cordam; quia, ut iam superius dixi, quicumque
volunt noviter congregationem aliquam facere, ab Ordine
beati Francisci aliquid semper usurpant. Et fecit sibi fieri de bixetto
vestitum et mantellum album de stagmine forti, quem circa
collum et scapulas involutum portabat, credens per hoc apostolorum
habitum demonstrare. Et vendita domuncula sua et accepto
|
|