et iterum obdormivit. Et cum dormiret, iterum venit diabolus
et fecit id ipsum, scilicet quod fecerat prius. Et frater iterum
obdormivit. Et ecce tertio venit diabolus et percussit eum pugno
impie, ita quod frater evigilavit et pavefactus dixit: «Ha, Deus,
debeo interfici quia heri sero unam perdicem comedi?». Cui
demon respondit dicens: «Murmuratis, ingrati estis, contenti non
estis, abstuli vobis orationes vestras». Et his dictis demon divertit
et recessit a fratre. Frater vero vitam suam in melius commutavit.
Forte enim in illis fuerat vitiosus de quibus fuit a demone
reprehensus. Hinc beatus Franciscus socio suo dixisse legitur,
cum quadam nocte fuit a demonibus verberatus in cuiusdam curia
cardinalis: «Demones sunt gastaldi Domini nostri, quos ad exercitium
hominum destinavit. Puto enim quod idcirco gastaldos
suos in nos permisit irruere, quia non bonam speciem prefert aliis
mansio nostra in curia magnatorum».
De cl[er]ico de B[er]ceto que[m] dia[bolus] fec[it] i[n]t[er]fici, et alium interfecit
mutuo preliando.
In episcopatu Parmensi, in monte Bardónis est quoddam castrum
quod appellatur Bercetum, per XXX miliaria distans a
Parma. Inde erat quidam clericus nomine Guilielmus, qui habitabat
in Parma. Et erat pulcher homo et grandis et fortis et
malus et demonum incantator. Cum autem, quadam vice, uxor
cuiusdam Ghidini fabri ferrarii, que erat filia Picci de Asserumburgo,
a demone fuisset obsessa, iste clericus supradictus venit
ad eam et cepit demonem coniurare, precipiendo ei ut egrederetur
ex ea. Cui demon dixit: «Egrediar quidem ex ea, sed tibi
ordiar talem telam, quod amplius me molestare non poteris nec
de meis habitaculis exire compelles, quia scito prenoscens quod
usque ad breve tempus faciam te interfici, et alium interficies».
Quod rerum demonstravit eventus. Nam post paucos menses in
eadem civitate Parmensi cum Arduino de Clavara in quadam
curte litigium habuit, et mutuo sunt congressi, et fortis impegit
in fortem, et ambo pariter corruerunt. Et qui presens fuit et
|
|