corpus potest prebere obstaculum alicui spiritui. 				c.82v.a 
Si ergo demones sunt spiritus, nullum corpus eis 
potest obsistere, ergo possunt penetrare corpora 
sicut lumen aerem penetrat et ibi possunt habitare, 
nisi ab agente maioris potencie eiciantur. Adhuc 
anima peccatrix, per iustum Dei iudicium, subicitur 
dyabolice potestati tamquam lictori et executori 
voluntatis divine et hinc est quod simul, in eodem 
corpore, plures demones esse possunt diversimode 
operantes. Possunt eciam, racione sue potestatis, movere 
et turbare corpora in quibus sunt, nisi prohibeantur 
a virtute superiori. Hec omnia permictit Deus quandoque 
ad ostensionem sue glorie, quandoque ad peccantis 
punicionem seu correctionem et quandoque ad nostram 
erudicionem.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15
  |