Salimbene de Adam: Cronica

Pag 572


Ad has voces istius ita est animatus et confortatus exercitus, ut
vellet eum sequi quocumque precederet. Et addebat frater Clarellus:
«Eamus, eamus! Ad eos, ad eos! Domini est salus, et super
populum tuum benedictio tua. Exurgat Deus, et dissipentur inimici
eius, et fugiant qui oderunt eum a facie eius. Modo debet impleri
Scriptura que dicit, Leviti. XXVI: Persequemini inimicos vestros,
et corruent coram vobis. Persequentur V de vestris centum alienos,
et centum ex vobis decem milia. Cadent inimici vestri in conspectu
vestro gladio. Respiciam vos et crescere faciam, multiplicabimini,
et firmabo pactum meum vobiscum». Venit igitur exercitus post
istum preconem et vexilliferum precedentem et collocavit se in
civitatis obsidione. His autem qui intrinsecus erant dedit Dominus
cor pavidum
, ut resistere non auderent.
De quodam alio fratre Minore, cuius ingenio, auxiliante Deo, Paduana civitas
capta est.
Erat autem et alius frater Minor laycus in isto exercitu, sanctus
homo et Deo devotus, qui in seculo domini Icilini magister
ingenierius fuerat ad faciendas machinas et trabuccos et cattos
atque arietes ad capiendas urbes et castra. Huic per obedientiam
precepit legatus ut exueret habitum Ordinis beati Francisci, quia
Ordinem diligebat, et indueret habitum album et fabricaret talem
gattum, per quem subito civitas capi posset. Frater vero obedivit
humiliter et citissime fecit gattum, qui in anteriori parte ardebat,
in posteriori vero homines intus erant armati. Et tam cito capta
est civitas. Ingressi autem in civitatem hi qui erant ex parte Ecclesie
neminem ledere voluerunt, nec interfecerunt nec ceperunt
nec expoliaverunt nec aliquid abstulerunt, sed omnibus pepercerunt
et libere permiserunt abire. Illi autem reputabant se
beatos, si tantum sine lesione et captione recedere possent. Exultavit
itaque omnis civitas atque letata est; nec mirum, quia, sicut
dicit Sapiens in Prover. XXIX, homines pestilentes dissipant civitatem,
sapientes vero avertunt furorem. Homines pestilentes fuerunt
qui recesserunt de Padua, de quibus Ys. dicit, XLIX:

Torna all'inizio