Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 170


Dum foret in precibus sanctorum turba recumbens,
Spiritus in specie legitur venisse columbe,
Indicat in cleris, quis modo presul erit.
Sic Fabianus fieri tunc papa meretur,
Et tribus atque decem pius annis presul habetur,
Ultro mensis adest, bis quoque quinque dies.
Pontianus erat post ipsum papa vocatus,
Quinque tenens annos, bis mensem pontificatus.
Carus et in populis presul uterque fuit.
[His temporibus Maximus et Balbinus extraordinarii cesares fuerunt. Balbinus Maximum quasi
ignobilem contempnebat. Maximus vero Balbinum quasi debilem calcabat. Sugestum est Maximo, imperium sine
crudelitate non valere. Ipse autem omni fera pessima crudelior fuit.]
31. De Philippo imperatore, 24. ab Augusto, qui regnat annis 6.
Anno ab incarnatione Domini 248. Marcus Iulius Philippus, 24. ab Augusto, cum filio suo Philippo imperium
sortitur. Iste primus christianus imperator fuit. Anno imperii eius 3. conpletus est ab Urbe condita milesimus annus.
Qui annus cum gaudio omnium ab imperatore magnificis ludis et sollempnitate celebratur. Anno autem imperii
sui sexto per fraudem Detii et per tumultum militarem ipse imperator cum filio suo necatur. Cui successit Decius,
ab Augusto 25.
De eodem imperatore Philippo versifice.
Suscipit imperium populo plaudente Philippus;
Iste prior cesar voluit cognoscere Christum
Et dedit ecclesiis predia multa suis.
Dum tenet imperium Christo memorabilis ille,
Principium Rome fuit annus ordine mille,
Illeque sollemnis annus in Urbe fuit.
Cornelius papa sedit regnante Philippo,
Annis tota tribus stat vita decemque diebus.
Annis septenis cesaris hora venit.
31a. De Decio imperatore, 25. ab Augusto.
Anno ab incarnatione Domini 253. Decius ob odium Philippi christiani immanissimam persecutionem, septimam a
Nerone, in christianos conmovit. Qua Fabiano papa coronato, Cornelius cathedram Rome suscepit. Decius quarto imperii
sui anno cum filio suo inter barbaros interficitur. Cui Gallus cum Volusiano filio suo succedit, 26. ab Augusto.
Huius diebus moritur Origenes anno 70. etatis sue. His diebus beatus Laurentius assus in craticula martirio coronatur.
Et notandum, quod Gallus et Volusianus secundum quosdam similiter Decii sunt vocati. Qui
dum contra Emilianum bellum pararent, anno imperii sui secundo interfecti sunt. Emilianus autem tertio anno, ex quo
invaserat imperium, 5. mense vita privatur. Tunc Stephano papa iam mortuo, Sistus Rome tenuit pontificatum.
P. 170 v. 9 post fuit addit A:] De Francis.
Karlo Martellus Gothos certamine vincit,
Guasconie partes nusquam sine marte relinquit,
Et simul Yspana tollere regna parat.
P. 170 v. 28 post venit addit A:] De Francis.
Karli Martelli nunc filius est generatus,
Pippinus Nanus vulgi ratione vocatus,
Cuius et ecclesiis gratia multa datur.
Karlomannus erat Pippini frater et ipse,
Claustra monasterii legitur secreta petisse,
Pippinum solum Francia iura colunt.
Montis ad exacti pergit secreta Siracti,
Indeque Cassini montem monachatus adivit;
Causa mihi patuit, nam requiescit ibi.

Torna all'inizio