79    Istam vero, Nicolae, tuam Stoicam virtutem nudam, egentem  
et pene molestam, que non ingreditur civitates, sed deserta  
videtur et solitaria, licet multi laudaverint, tamen qui appetant  
pauci reperiuntur et, quamvis a sola virtute duci nobilitatem  
velint, fateantur tamen oportet, nisi civilem vitam refugiant, multis	  
illi opus esse presidiis, valitudine, opibus, patria reliquisque  
rebus, in quibus fortuna dominatur, quibus si privata erit vita  
mortalium, algebit profecto virtus vestra veluti sola atque egens  
neque in hominum cetum et communem usum prodibit, ut ex ea  
nata videatur nobilitas quedam subrustica omni carens nobilitate. 
80    Nam que nobilitas inerit vel philosopho, qui suis studiis  
contentus latebit in biblioteca sibi ipsi pene ignotus, vel ei qui sobrie,  
pie, caste, sapienter vivens abditus degit in villula, nullis hominum  
sermonibus celebris, nullo nomine illustris? Huic virtutem  
concesserim, sed nullam adesse nobilitatem: studiosum virtutis,	  
non nobilem appellabo. Istam nobilitatem Stoicorum pauci querunt,  
pauciores adipiscuntur. Ego autem illam appeto, illam  
probo, quam consuetudo mortalium iamdudum confirmavit  
neque tum Grecos tum Latinos arbitror ita inscios rerum fuisse,  
ut hoc nomem in tam multis usurparint, quos aliud quiddam 
quam virtutem Stoicorum reddere nobiles crediderunt». 
81    «Non inficiabor» Nicolaus inquit «civem egregium in sua  
civitate honoribus et dignitate preditum, si idem fuerit servator  
honesti, nobilem esse. Illum quoque adiungam, qui procul a rei  
publice negotiis virtuti deditus sibi vacat et bone menti; neque   
minus fortem appellabo eum qui cum vitiis, quam qui cum  
hostibus, bellum gerat neque imprudentiorem eum qui vite sue  
cursum ad honestatem dirigit quique que appetenda queve  
fugienda sint didicerit, quam qui rei publice cure intentus de  
bello ac pace pro ipsius utilitate consultat. Philosophos quoque  
et doctos viros, qui suis studiis et vigiliis vitam hominum varias  
per artes excoluerunt quique vel scriptis vel exemplo nobis ad  
nobilitandos mores et vitia propulsanda profuerunt, quantumvis
  |  
  |