Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 303


regius sibi vindicat potentatus. Super possessionis
suae titulo etiam antiquus possessor impetitur,
et cuilibet interrumpitur extranea vexatione
possessio, quantavis praescriptione longi temporis
et justo titulo sit vallata. Ex hoc enim secutum
est gravamen arduum et nefandum, quod
vix baroniam seu feudum aliquod diversorum inquisitorum
pertransivit oblivio, quod non semel
aut bis et ter aliquando merces extorta redemerit
possidentis. Rex enim et Gallici, quos fortassis
illorum de regno malitia blandiebat, quibus, quotiens
de commodis agebatur, aures faciles et ad
mala dociles commodabant, omnium ubique felicitate
repleti, nullam sibi viam difficilem esse
credebant, nullum aditum intervallo vel obstaculo
iter interclusum, totum astruebant suis accrevisse
laboribus, totumque proprium reputabant
quicquid alii possidebant. Auferunt ergo
pro voto quae volunt, et quae nolunt dimittunt.
Cap. II
Ecclesia quoque jacturas sibi illatas plorat. Lex in
regno fertur, qua ad portus omnium terrarum ecclesiasticarum
nulla navis applicet neque mercibus
oneretur.
Ipsae quoque ecclesiae, praeter omnia, quae
clericis et eorum familiis, ac ecclesiarum vassallis
nova cotidie novae exactionis adinventio imponebat,
sub servitutis insolitae calcaribus angustatae
magnam rerum jacturam temporalium lamentantur,
quasi non minus illas conterat impressio
dominii urgentis eas ad onera insueta,
quam olim filios Israël inclementia presserat Pharaonis.
Verum, ut de persona regis, qui, tamquam
a communi lege viventium meritorum eminentia
sequestratus, per calles totius rectitudinis
et justitiae finaliter incedebat, vane non inficiatur
auditus, nec de ipso aliquid foetidum credi
possit, nisi quatenus regnicolarum quorundam
pravis consiliis, qui denuo coram ipso prava officialium
opera defendebant, ex multo voluntatis
haerebat lubrico, et, fructus contemplatione futuri,
talium consiliariorum consilia sequebatur, nova
contra terras ecclesiae interdicti et excommunicationis
species per ipsos regios consiliarios est
inventa, haec videlicet, ut in portibus terrarum
ecclesiasticarum regni nullum applicet lignum,
nullaque barcha, vel vas marinum aliud oneretur:
horumque portuum auxiliaria litora censuit
odiosa districtio in sua solitudine remanere deserta
et inapplicabilia navigantibus ordinavit.
Pacensis, Cathaniensis, et Cephaludensis ecclesiae,
quibus in Sicilia jura portuum civitatum ipsarum
ex privilegio competunt felicium Augustorum,
nec non et quibus civitates ipsae temporaliter
et spiritualiter sunt subjectae, spe fructus
dictorum portuum sunt privatae. Cusentina etiam
in Calabria, et nonnullae aliae, quae habent castra

Torna all'inizio