diaconos cardinales, a fratrum collegio
segregarunt. Sed neque dominus Latinus Hostientium
episcopus a tantis ausibus fuit tutus. Altero
vero die libertate ejusdem collegii restituta,
et domino Latino assecurato quodammodo, sicut
et in tam discriminoso carcere poterat, memoratum
dominum Matthaeum arcto ipsius palatii
carceri manciparunt, carceris ostium saevis custodibus
consignantes, et deportantes cardinali
capitaneo panem et aquam, et de iis non ad sufficientiam,
sed in ea quantitate, ut aliquibus diebus
misere ac tediose vivendo finaliter, deficiente
spiritu, morte crudelissima extinguatur.
Continuatis itaque per dies aliquos mestuose
doloribus, ecclesiam suam regnantis in altero solio
digna clementia providentiae humeris erigens,
ruinosa corda cardinalium, quae diu fuerant
sub consuetae dissentionis alternatione discordia,
unitatis, et voluntatis, et cordis glutino counivit;
sicque, nutu Dei facti unanimes et concordes, verum
patrem dominum Symonem Turonensem tituli
sanctae Caeciliae praesbyterum cardinalem
in summum pontificem elegerunt.
Hic autem immediate, post publicatam et acceptam
electionem, sua terribili voce mandavit
dominum Matthaeum per eos, qui civitati viterbiensi
praeiverant, a carcere relaxari, et ad se
carceris squallore maceratum adduci qui alias
forsitan nunquam sospes carcerem exivisset. Discedit
dominus papa de loco opprobrii, ubi ecclesiae
romanae tantam vidit injuriam, et Urbe
Veteri coronatur, qui pro eo quod quaedam
ecclesia Turonis, in quo obtinuerat papatum,
ad honorem B. Martini dicitur dedicata, Martini
voluit vocabulo nominari.
CAP. XI
Gallorum, ob Martini electionem atque
coronationem, publica laetitia.
Coronationi autem huic celeriter et sollemniter,
sicut tanto patri convenit, celebrandae
multitudo nobilium adfuit Gallicorum, magnalia
assentamenta demonstrans, ut credi possit,
quod tanti festi sollemnitas est eorum. Illic Gui
do de Monteforti, illic Guillelmus Stendardus,
etiam Ferecius Aloisius de Alvernia, multique
alii proceres, barones, familiares regii (quos
rex Carolus ad obviandum filiae regis Alemanniae
futurae nepotis sui conjugi, et ad deducendum
eam in regnum, quae pridie cum tripolitano
episcopo, et multis proceribus allamandis
apud curiam romanam attigerat, destinaverat),
ostentant gestibus et operibus de assumptione
summi pontificis se gaudere. Propter quod quilibet,
vestibus externis depositis, sumit mutatorias
praetiosas, induuntque secum socios veste
simili adornatos, quorum agmina color varius
distinguebat et habitus. Vestimentum erat de samito
luccano et veneto: nam ut plurimum vestes
|
|