Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 888


sibi primitus quae viderant, deinde post Capitulum
cum Fratres convenirent, retulerunt
se personas venerabilis Ludovici et Beati Clementis
vidisse, et quae supra dicta sunt sibi retulisse.
Et quia videretur vana gloria si de talibus
visis Fratres gratularentur, siluerunt, et
quod Deus esset facturus cum maximo metu
expectaverunt.
Interim Rex Rogerius Regio diademate coronatus,
regnum Siciliae, Ducatum Apuliae,
et Principatum Capuae suscepit, filiumque
suum, Anfusum nomine, quem Principem Capuae
fecerat, ad Theatinum Comitarum cum
magno exercitu praemisit, eique diligenter inquirere
jussit Manuplellentes Comites, qui
erant adversarii Sancti Clementis, ut vivos sibi
repraesentaret, in secreto praecepit. Qui cum
scirent praefatum Principem jussa patris velle
perficere, clam fgerunt; et cum ei nec huc nec
illuc resistere possent, fugitivi terram propriam,
et quod acquisiverant perdiderunt, et in aliena
terra vitae exitum qualem meruerant invenerunt.
Ex tunc Ecclesia Beati Clementis in abundantia
pacis coepit studere religioni, augmentari bonis
temporalibus solertia boni Pastoris, qui per
singulos dies invigilabat ad augumentum gregis
sibi commissi.
In tempore illo (quando Dominus Deus vi¬sitare
decreverat Piscariensem Abbatjam adventu
Serenissimi et Victoriosissimi Regis Rogerii,
quem Divina gratia, sapientia, fortitudine
prae cunctis mortalibus illustraverat) quidam
Domnum Oldrium Abbatem turbabant,
et deterrebant, dicentes illum contra Regem
fecisse, quia Castellum Beloinianum, quamvis
esset de jure Sancti Clementis, Comitibus Manuplelli
fugientibus, ipsisque mandantibus suscepisset,
nec debuisset terram fugitivorum Regis
supraprendere. Sed Abbas de Deo et Beato Clemente
confidens nullo metu territus, constanter
castellum tenuit, donec ipse Rex veniens
penes Monasterium in Campestri sub Tocco,
et juxta Piscariam castra posuit, ibique triduo
cum exercitu perendinans mansit. Abbas igitur
sumpto consilio cum in crastinum ad Regem
accedere, ipsumque precibus et xeniis
placare, pro supradicto etiam castro pecuniam
offerre deberet, sociatis sibi cunctis Fratribus,
totum Psalterium cum genuflexionibus, Letaniis,
et orationibus ante sacratissimum corpus
Beati Clementis in Ecclesia pernoctavit. Matutinalibus
etiam hymnis decantatis, facto mane
cum quibusdam de Fratribus equitans ad Regem
proficiscitur. Unus vero ex ipsis Fratribus
cum pluribus esset intentus iter retardasset,
et eminus post Abbatem pergeret, quidam
senex venerandae canitiei, venusti vultus, stans
in ipso ponte ante portam Insulae in habitu
peregrini cum cortia et palma ei apparuit,
dicens: Ite in pace: Dio Abbati, ut securus
ad Regem accedat, cavete ne aliquam ei pecuniam
dare spondeatis, gratis enim dabit vobis
quod petitis, et eo maiora. Et Monachus:
Quomodo nost ? Et ille: Quia in hac nocte
consiliis Regis interfui quando vestro Monasterio
deliberabat benefacere. Gaudens itaque
Monachus in hoc verbo, dixit ei: Benedicaris
tu quia bona nuncias, ingredere Monasterium,
et accipe caritatem. Et ille: Facio, quia ibidem
manere, et caritatem habere solitus sum.
Ite cum benedictione.Tunc ipse Monachus
coepit festinare, ut se iungeret Abbati, et haec
ei annunciaret, sed rogitans intra se quomodo potuisset

Torna all'inizio