et ibi semper sit ordinatus noster quem nos pręponimus, et ad 
ius nostrum liberrime consistat ipsa ecclesia Sancti Rufini, et annualiter 
perfectorum piscium duas  salmas in festivitate sancti Benedicti 
vel in Ascensione afferant hic nobis. post hęc vero prępositus 
ipsius ecclesię Sancti Martini cum omnibus fratribus suis 
refutavit ipsam posituram et omnem condicionem quam acceperant 
ab hoc monasterio de ipsa ecclesia Sancti Martini in manibus 
domni R. atque B. monachorum nostrorum. Petrus pręsbyter 
filius Enrici dedit in hoc monasterio et in ecclesia Sanctę Marię 
de Colle Baiano petiam unam in loco vocabulo * * * . 
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Heinricus divina favente clementia 
quartus Romanorum imperator augustus. omnibus episcopis, abbatibus, 
marchionibus, ducibus, comitibus et cunctis reipublicę procuratoribus 
totiusque Italici regni ministris. imperatoria maiestas ad bonę fidei viris 
veręque cultoribus religionis oportuna largiendum beneficia per omnia benivola 
fore debet atque largissima; denique si loca sanctorum nostro proficiunt 
studio, in nostris nos negotiis nunc utilius eorum auxiliis credimus foveri et 
in futuro tunc confidimus dignius remunerari. noverit autem omnium vestrum 
sagacissima sollertia, quoniam quidam Beraldus vir venerabilis magnęque 
constantię abbas monasterii Beatę semperque virginis Marię cęnobii Farfensis 
una cum [eius] venerabili congregatione nostram adiit excellentiam intimans 
nostrę clementię multas incommoditates, invasiones et subreptiones a viris 
nefandis nostrique coronę imperii adversariis de bonis pręfati monasterii 
hactenus illatas, simulque depręcatus est, ut inspectam autenticam ipsius monasterii 
libertatem a regibus vel imperatoribus olim inibi  concessam aureis 
sigillis bullitam, scilicet Liutprando, Ratgiso, Haistulfo et Desiderio Langobardis, 
nec non et Karolo ac Ludovico sive Lothario atque Ludovico altero, 
etiam et a nostris parentibus Chuonrado et avo nostro Heinrico et beatę memorię 
patre nostro Heinrico, qualiter prędictum monasterium propter divinum amorem 
et reverentiam sanctę Dei genitricis semperque virginis Marię dominę nostrę 
sub sua semper tuitione tenuissent, nos quoque imperiali corroboratione 
eamdem antiquam libertatem per omnia confirmaremus et quandoque res ablatas 
Christo propitio restituere studeremus, quatinus, cunctis vexationibus remotis,
  |  
  |