7. Responsiva ad predictam
Quamvis dominus Rizardus de Camino, vir potens et providus,
exposuit coram nostra presencia vos contra nostros et nostre civitatis
honores iniqua commisisse nefaria, hiis tamen fidem plenariam
adhibere noluimus, nisi prius nostre potencie luce clarior veritas appareret.
Mirabamur quippe non modicum quisnam titulus sive causa
vos ad tantum contra nos induceret facinus. Quidem retribuciones
meruerunt non tales nostra vobis inpensa servicia temporibus retroactis.
Attamen tenaciter vos tenere volumus quod, si ea que dicia fuerint,
non fuerint falsa fuisse comperta, non erimus remissiores iniurie, quin
pocius ferventer et avide debite ulcionis adactum nostre potencie
brachium extendemus.
8. Missiva marchionis ad Rizardom pro quantitate militum et peditum
contra capitaneum Veronensem
C apitanei Veronensis , qu em dirum in nos hostem fecit antiquitas,
proterva et refrenata cupido, suis non contenta limitibus anhelat
semper aliena subripere ac cupidinis zelum sub cuiusdam malivolencie
pallio deglutire. Nam dicit se ius habere in tali nostro castro, in quo
dudum manifestum nullum uni quam nobis affuisse consortem. Ob id
enim quod eius libito non prebetur assensus, nec ei subicitur illico rei
aliene possessio, in nos nostrosque fideles dolosas machinatur insidias
et pro viribus non desinit inferre queque mala. Sane ipsius superbia
animata livoribus, ac eciam non modica suffulta potencia fideles nostros
et complices nunc capit, nunc occidit, nunc bestiarum depredaciones
extorquet, mlnc arbores, nunc segetes nostri territorii suppedicat
et incidit, nunc, quod peius est. villas nostras cum omnibus suppellectilibus
nostrorum fidelium dirimit et comburit. Nos itaque, nolentes
sufferre tante presumpcionis excessum, unanimi disposicione firmavimus
cum ipsis inimicis nostris et hostibus nos ad bella campestria
comprobare. Ad quod amicorum nostrorum et omnium proximorum
presidia postulantes, instanter nobilitatem vestram, cuius arbitrio sumus
semper ad similia dediti, precibus exoramus attentis quatenus
sic celere, sic efficax peditum et equitum armis et probitate fultorum
nobis subsidium destinare dignemini, quod, hostium debilitata potencia
ex vestra exhibicione valoris, nos prevalere potencialiter videamur.
|
|