hilari a vobis suscipi animo, eumque pro amore fautoris vestri, beati Petri apostolorum
principis, in omnibus acceptare atque nostris precibus aurem benignitatis vestrae
adcommodare dignemini et ad nos cum effectu atque laetabundis nuntiis absolvere
iubeatis.
Supplici deprecatione te, bone, orthodoxae rex, quesumus postulantes, ut sis
nobis post Deum firmus protector ac defensor, constanter in eo quod caepisti bono
ac pio redemptionis sanctae Dei ecclesiae permanens opere. Optime enim praecellentiae
vestrae christianitas comperta existit, quanta qualisque sit impia hereticorum
Grecorum malitia: inhianter meditantes atque insidiantes, qualiter, Deo illis contrario,
sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam humiliare atque conculcare et fidem
sanctam orthodoxam atque sanctorum patrum tradicionem destruere possint. Sed tu,
bone, potentissime rex, viriliter sicut vere orthodoxus eisdem impiis resistere hereticis
atque sollte sanctam Dei ecclesiam et christianorum orthodoxam fidem tuo a Deo
protecto solito auxilio atque congruo disposito defendere digneris, quoniam magna
post Deum in vestra excellentia et fortissimi regni vestri brachio existit fiducia. Et
credimus, quod Deo cooperante eadem nostra spes firma permanens ad obtatum perducatur
desiderium, ut merito ex hoc a iusto domino Deo nostro vobis in praesenti
et futura vita tribuatur remuneratio, beato principe apostolorum interveniente, pro
cuius amore in eius decertatis causis, laetique sollte de vestro pio proposito effecti,
cum propheta consona canere valeamus voce: ' Salvum fac, Domine, christianissimum
Pippinum regem, quem oleo sancto per manus apostoli tui ungui praecepisti, et
exaudi eum, in quacumque die invocaverit te '. Cum his vero deprecationibus et hoc
eius pietatem quesumus, ut longo senio regni potentiam excellentiae vestrae, commatri,
a Deo protectae reginae, atque amantissimis natis vestris, domnis Carolo et
Carlomanno, praecelsis regibus Francorum et patriciis Romanorum, atque nobilissimae
domnae Gisilae salubriter concedat possidendum, tribuens vobis et aeternam in caelestibus
regnis beatitudinem perfruendam.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------
DOMINIS NOBILISSIMIS ATQUE EXCELLENTISSIMIS FILIIS, CAROLO ET
CAROLOMANNO REGIBUS FRANCORUM ET PATRICIIS ROMANORUM PAULUS
PAPA.
Olim omnipotens Deus, cernens populi sui Israhelitici lamentationem et impiam
ab Aegyptiis illis infertam obpressionem, misertus est eis, mittens famulum suum
Moysen, per quem, signa et prodigia exercens, eundem suum eripuit populum; et
|
|