ad Romanos: “Scimus autem, quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum sub peccato venundatus. Quid enim operor, 
non intelligo. Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Si autem quod nolo illud facio, consentio legi, quoniam 
bona est.” Nam fratres karissimi, timens perplurimum corde et animo expavesco, tot et tantos scientia et operatione 
praeclarissimos sacerdotes feraliter a perfidis Christianis sub quadam et inaudita occasione trucidatos animadvertens, dolens 
modo tempus comperio nostris oculis accelerasse, de quo animus apostoli spiritu et scientia Dei perfulgens multa praesagia 
praefatus est dicens: “In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum 
in ypocrisi loquentium mendacium, cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, 
quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et iis qui cognoverunt veritatem. ” Utinam, fratres 
dilectissimi, hoc placitum cum caritate et humilitate ac discretione initium in Deo haberet! Hoc si enim fuisset, utique medium 
bonum ac finem qui est pietatis et caritatis initium et finis, Deus certis inditiis sine tantis plagis ac angustiis, e quibus 
nunc ordo noster Ecclesiae totius Ambrosianae in primis urgetur, clementer approbaret; de quibus beatus Ambrosius in 
sermonibus conqueritur dicens: “Tantis enim malis haec vita misera est repleta, ut comparatione eius mors remedium putatur, 
non poena.” Sed quia malitia et malivolentia, ira et odio ac avaritia, quae neque copia augeri, neque inopia minui 
potest, ipsam exercentes incompensabiliter ut appareret repleti sunt, ut bonis initiis, sic melioribus finibus carebit, de qua 
malignitatis ïniquitate doctor et beatus Ambrosius in epistola Vercellensi, quid dicat, audiamus: “Malignitas plus nocet quam 
malitia, quia malignitas nec puram simplicitatem habet, nec apertam malitiam, sed absconditam malivolentiam.” At ut ad 
ea, quibus animus meus intendit, veniam, quibus loricis quibusque armis, quove scuto a talibus, quamvis frustra muniri 
et defendere possim, studiose cum omnibus Arialdus et Landulfus non me, sed apostolum nostrum Ambrosium sanctum, 
quod in Vercellensi epistola dicat, audiant et intelligant: “Virtutum autem magister apostolus est, qui cum patientia redarguendos 
docet et contradicentes, qui unius uxoris virum praecipiat esse, non quod exortem excludat coniugii, nam hoc 
supra legem praecepti est, sed ut coniugali castimonia fruet ablutionis suae gratia. Nulla enim culpa coniugii, sed lex. 
Ideo Apostolus legem posuit, dicens: Si quis sine crimine est unius uxoris vir. Ergo qui sine crimine est unius uxoris vir 
teneatur ad legem sacerdotii supradicti; qui autem intraverit coniugium, culpam quidem non habet coinquinati, sed praerogativa 
exuitur sacerdotii.” Item in eadem epistola: “Bonus medicus qui et fortibus subtilitatem virtutis conservare cupiat, 
et infirmis salubritatem dare, aliis dat consilium, aliis demonstrat remedium, dicens: Qui infirmus est, olera manducet, accipiat 
uxorem; qui validus est, fortiorem virtutis cibum expectat; meritoque adiunxit: Nam qui statuit in corde suo firmus, 
non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis; et hic iudicavit in corde suo servare virginitatem suam, 
bene facit, et qui non iungit, melius facit,” et Dominus per prophetam: “Sacerdotes mei nubant semel.” Item per prophetam: 
“Sacerdos virginem ducat uxorem, similiter et levita. ” At ut iam ego his verbis finem imponam, quid beatus Ambrosius 
scribens in libro de officiis dicat, audite: “De monogamia sacerdotii quid loquar, quando una tantum permittitur 
copula et non repetita. In ipso ergo coniugio lex est, non iterare coniugium, nec secundam coniugii sortiri coniunctionem; 
quod plerisque mirum vïdetur. Cum etiam ante baptismum iterata coniugia dilatione muneris et ordinationis praerogativam 
impedimenta generentur, cum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa fuerint sacramento, sed intelligere 
debemus, quia baptismus culpam remittere potest, lex aboleri non potest. In coniugio non culpa, sed lex est; quod culpae 
est igitur, in baptismate laxatur; quod legis est, in coniugio solvitur. ” Item Hieronymus: “Sacerdotem quaerit ecclesia, 
aut de virginitate sanctum, aut de monogamia ornatum.” Laudo enim, fratres karissimi, quod fratres Arialdus et Landulphus 
iam populis seminarunt, et conquaeri a desiderio omnium fidelium maxime sacerdotum et levitarum castitatem; sed 
“quis esse potest continens, nisi Deus det?” ut ait Augustinus in libro contra Paulinum et Eutropium. “Caritas Dei, ut 
idem in eodem ait, quae multitudinem peccatorum cooperit, diffunditur in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per 
Spiritum sanctum, qui datus est nobis,” et item in eodem: “Cum rex iustus sederit in throno suae maiestatis, quis gloriabitur 
castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Tunc ergo per eius misericordiam iusti ab 
hiis liberati plene perfecteque mundati, fulgebunt in regno Patris sui sicut sol, et cum plene atque perfecte erit ecclesia 
non habens maculam neque rugam.” Multa enim percurrens in Scripturis sanctis dixisse memini; sed hanc optionem damus 
vobis, quamvis iniuste, quoniam non decet nisi solis episcopis hoc facere quod facitis, ut licentiam totius civitatis omniumque 
plebium plane perscrutando habeatis; quatenus trutinatis facinoribus, homicidiis parvulorum sine baptismate necem 
feraliter et innocenter incurrentibus, periuriis ob mulierum amorem et sui defensionem, nec non adulteriis ac variis fornicationibus 
tam iuvenum quam virginum sacrarum, ac usibus quibus tota Christianitas per orbem universum usque modo diffusa 
feliciter Deum et hominem diligens fruitur, in iudicio vestrarum animarum, ut possumus, committimus, ut sacerdotes, 
quos bigamos aut trigamos aut concubinarios inveneritis, aut deponantur aut dividantur. Illos autem quos secundum usus 
ecclesiae totius unius uxoris viros inveneritis, ne veniant in peius dimittite: tantum strenue providete, ne iugum quod nostri 
maiores olim ferre non potuerunt, calorem naturae humanae quam sit ad peccandum proclivis cognoscentes, ordini nostro 
intolerabiliter superponatis, memores euangeliorum Domini, qui cum videret suos discipulos a Pharisaeis legaliter redargui 
dicentes: “Discipuli tui faciunt, quod non licet eis facere sabbatis, vellere spicas et manducare;” Iesus autem defendens 
eos, ut pastor bonus ait eis: “Non legistis quid fecerit David quando esurivit, et qui cum eo erant? aut non legistis in 
lege quod sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?” Naturas leonum quivis homo humiliare 
potest, hominis Deus, non bomo mutare potest. Unde Scriptura sacra: “Nemo potest mutare naturam, nisi qui eam fecit.”  
Explicit oratio Ambrosii Biffi qui etiam Biffari, adversus Arialdum et Landulfum. Incipit Arialdi et Landulfi 
adversus Wibertum et Ambrosium. 
25. (24.)  “O patres et o fratres, ordine et dignitate ac gente prae ceteris Italiae totius primatibus in omnibus, si vigorem 
ordinis nostri in quantum ratio nostra exigit custodisse curavissetis, praeferendi! nos tamquam a talibus quae iam audivimus 
fastiditi, perplurimum congratulamur, quod tam sapienteratque discrete usque modo sermocinastis nobiscum. Bona est 
caritas, quae legis et prophetarum est plenitudo; bona est caritas, quae protoplaustos per multa tempora suis peccatis exigentibus 
dampnatos a faucibus inferni clementer detraxit; beata est caritas, quae per summam Deitatis clementiam humanatam 
nos a poena primi hominis liberare misericorditer sataguit, et liberando secum in culpa nostri saeculi in aeternum 
  |  
  |