Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 494


quia mendacia que inferant damna ignorant; unde minus damnum
quod potest evenire mendaci est ut, cum acciderit eum vera
proferre, non credatur eidem; et nichilominus ab hiis que voluerit
elongatur, et in occidens venit qui in orientem pervenire
sperabat. Et dixit: bonorum corda leviter concordant sicut
aqua pluvialis marine leviter miscetur; corda vero malorum concordant
difficile quamvis societatem discumbant, quemadmodum
bestie que, licet se amplectentur ad invicem, amicicie sunt
ignare. Et castigavit Alexandrum dicens: Sit primum quod egeritis
quod statuatis sic credere homines ut nulli vestra beneficia
consequentur, nisi qui astant vobis veritatem sequentes et
imitantes eandem; sperent etiam fallaces damna aliis inferentes
assequi rigidas penas; hiis enim vestra corroborabuntur regna
et reputabimini sapientes. Et dixit: si in aliquo dubitaveritis,
ad sapientes recurrite, quia a nullo rectificantur negocia dominorum
magis quam a sapiencia, quia sapiens insipientem excedit;
et si, quia sapientem consulas, aliquis te despiciat, non
turberis ipse propterea, sed scias neminem sine vicio esse posse;
igitur ob aliquod vicium existens in aliquo, si ex alia parte virtutes
affuerint, non omitas eius consilium implorare; scias enim
quod damnum quod te propter impedientes contingere poterit,
erit molestius quam beneficium a molestatoribus assequendum.
Et dixit: iusticia est mensura quedam quam Deus statuit super
terram, cuius suffragio debilis a forti, et verax eripitur a mendaci;
et qui hanc mensuram delere voluerit fatue procedit et
est in se ipso deceptus. Et dixit: cognoscit ignoranciam sapiens
eo quod jam fuit ignorans; verum quia ignorans nunquam fuit
sapiens sapienciam non cognoscit. Et dixit: ex fiducia consequendi
finem non peto scienciam, sed ut sciam illud de quo dubito,
quia propter ignoranciam magnus ascribitur viro deffectus.

Torna all'inizio