Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 80


inter caros hinc ad diem dominicam proximam cum sociis quos vultis
personaliter adventuros.
 
9. Amici ad amicum, ut prestet ei pecuniam
 
Secure petitur servicium ab amico pro eo quod, si tempus exigeret,
qui petit ad presens, exequeretur officium servitoris. Cum igitur ad
solucionem cuiusdam presidii, quod emi presenter, C librarum numerus
michi desit, precor cum fiducia quatenus saltem XX solidos grossorum,
si adest potencia, michi mutuare dignemini, ut, quod mea non potest,
suppleat possibilitas amicorum, attendentes pro certo quod vendicione
continua superflui vini et olei reddetur mutuata pecunia antequam
pretereat unus mensis.
 
10. Responsiva
 
Multorum sumptuum multiplicitate gravatus, a meipso non possum
mutuare pecuniam postulatam, sed ab altero acquisita sub fenore
vobis, quam cicius nostrum nuncium advenire contigerit, transmittetur.
 
11. Amici ad amicum, si est bonum esse in curia
 
Occurrencium expensarum inplicitas, quibus proprie facultatis posse
non sufficit, me non sine causa conpellit alienam incolere patriam,
cuius cultus assiduus copiam proventuum subministret. Quare, si
credis quod Romane curie stacio meo esset statui commoda, ut queso,
quam cicius locus aderit, rescribatis.
 
12. Responsiva
 
Si tibi, karissime, circa lucra non arrident fortune placita, hoc
fore michi dignoscas in placitum. Unde, si ob hanc causam forensem
patriam tibi incolendam affectas, ut ex mee provenit discrecionis
consilio, Romanam curiam advenire non differas, quia Christi gracia
et amicorum nostrorum presidio satis honoris et commodi prosequeris.
 
13. Amici ad amicum pro aliquo officio, quia se vult exercere in rethorica
 
Verbum est Salomonis thesaurus invisus et sciencia abscondita, que
utilitas in utrisque licet itaque quod rethorice dediti actui mancipare
continuo et ex cultu preterito, cui se cottidianus labor inseruit, messem
percipiat uberem agricultor. Vestra igitur delectiva societas sollicite
et attente procuret ut michi aliquod inpetretur officium, quo rudis erudiar
et eruditus provehar ad grativa.

Torna all'inizio