manibus in altum extensis Deum collaudare cepit, cui per meritum beati viri talia 
operari placuit. Multimoda gratia assidue implet fidelis populi corda, ut exterius mira 
in creatura operando fidem, spem et caritatem diffundat atque dilatet in corde credentium. 
Bonarum sane fidelium narratione nuper comperimus per meritum sancti Bernardi episcopi 
insignia patrata miracula, que mentes infirmantium ad Christi devotionem pertrahant. 
19. Et aliud audite miraculum, quod est mirabile dictu. Vidimus quendam 
iuvenem effebum ad memoriam preciosissimi Bernardi episcopi et confessoris paucis 
diebus revolutis cum matre flebili de Mantua venientem, cuius maxillam dextram vidimus 
totam corrosam et consumptam in tantum, quod os marcidum totum adesset et dentes 
minime adfuissent. Hunc enim vidimus cum matre iam vetula vociferantem et reclamantem 
misericordiam domini nostri Yhesu Christi cum precibus beate virginis Marie et 
beati Bernardi confessoris. Qui cum vigiliis et orationibus instarent, tertio superveniente 
die perspeximus ossum in terra iacens et quendam sacerdotem ipsum idem ossum in 
manibus tenentem, qui cum lacrimis clamabat dicens: "Videte ossum putridum, quod 
cecidit ab ore huius infantis". Cum maxima vero multitudo virorum et mulierum, iuvenum 
et puerorum, que convenerat ad tam praeclarum et manifestum miraculum, orationibus et 
genibus flexis instaret, subito vidimus in loco putrido preclarum et album ossum cum 
carne et cute superveniens et dentes pululare et ab osso exire. Hunc postea vidimus 
bene loquentem et comedentem, tamen semper habuit os tortum, quod credimus non fore 
sine causa. 
20. Alius nichilominus de propria civitate iuvenis, qui lingue officia per septem 
annorum curricula amiserat, per visum nocte vidit, ut ad eius sepulcri reliquias excubaret 
et intento corde salutis medicamentum expeteret, nec moram passus festinus 
adiit. Cooperante Christi gratia per fidem ac meritum beati Bernardi episcopi usum 
loquendi, exultante populo Deumque super his laudante, recepit. Hoc equidem miraculum 
narrante venerabili viro Lanfranco episcopo successore suo cognovimus. 
21. Quedam autem mulier de burgo sancti Pauli sex mensium infirmitate gravata 
ad eius monumentum eum devotione perrexit, nec eam divina distulit misericordia sanitati 
restituere. Altera vero paralisis egritudine graviter dissoluta in domo Petri Bonifilii ivit 
ad tumulum eius ad orationem et liberata est. 
22. Multis annorum curriculis revolutis accidit quendam puerulum duodennem exire, 
ut pasceret porcos. Qui cum esset prope flumen, quod vocatur Parma, vocatus a diabolo 
proprio suo nomine sub voce cuiusdam noti militis respondit: "Domine", inquit 
puer, '"quid vultis ?" Cui diabolus voce illius militis ait: "Veni huc et accipe lambruscas 
et comede". Quibus acceptis comedit, et tunc introierunt in eum duo demones, 
quorum unus dicebatur Nascelus, alter vero Pulnerus. Qui statim ceperunt eum vexare. 
Pueri vero tenentes eum, ne se precipitaret in flumen, clamaverunt maiores, manu 
ducentes ad ecclesiam. Ceperunt demones clamare et eorum nomina et, quomodo introierunt, 
notificare: tamen coacti coniurationibus dederunt responsum se non exituros, donec 
adessent in presentia Bernardelli Parmensis episcopi, quia iam videmus eum coram 
Mariola iacentem et flentem. Habito consilio ducitur puer ad mausoleum sanctissimi 
Bernardi episcopi et confessoris. Quo audito ceperunt demones iurare et vociferari se 
non exituros pro emulo episcopo isto. Tamen orationibus et ieiuniis habitis coacti
  |  
  |