Iohannes Laudensis (attr.): Bilogus

Pag 340


Qui custodit os suum custodit animam suam.
Os quicumque suum uerbi moderamine frenat
Custodit propriam laqueis animam.
Vult et non uult piger; anima autem operantium impinguabitur.
Vult piger et non uult, animorum motibus herens;
Est operosa manus hic ubi multa salus.
Inter superbos semper iurgia sunt; qui autem agunt cuncta consilio
reguntur sapientia.
Iurgia sunt inter semper diffusa superbos;
Vir prudens melius consilio regitur.
Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum efficietur
similis.
Cum docto gradiens fiet quoque doctus et ipse;
Participans stultis efficitur similis.
Qui parcit uirgae suae odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter
erudit.
Qui parcit uirgae natum quem diligit odit;
Quos amat instanter erudit ille pater.
Sapiens mulier aedificabit domum suam; insipiens extructam quoque
destruet manibus.
Docta domum mulier sub stemate condit amoeno;
Insipiens structum destruit euacuans.
Domus impiorum delebitur; tabernacula uero iustorum germinabunt.
Prauorum domus instabilis delebitur alta;
Germina grata pii munda taberna dabit.
Est uia quae uidetur homini iusta, nouissima autem eius ducit ad mortem.
Est uia quae iusto simulatur tramite duci,
Diram meta necem cuius amara feret.
Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
Risus habet semper mixtus in fine dolores;
Occupat et meror gaudia cuncta ferox.
Sapiens timet et declinat malum; stultus transilit et confidit.
Formidat sapiens uitans discrimina seua;
Stultus confidit, transilit, inde cadit.
Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperi beatus
erit.
Despiciens inopem peccatum congerit i<n>gens;
Vitam felicem qui miseretur habet.
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia
principis.
Regis honor daret populi stipatio magni,
Et raro princeps milite turpis hebet.

Torna all'inizio