Nunc delata feretro parve quantitatis
Iaces nunc in tumulo breviore satis.
VI Quid tibi palatia prosunt nunc, vel edes?
Vix nunc tuus tumulus septem capit pedes;
[Quemque false iudicas amodo non laedes;]
Per te nobis data est in Inferno sedes.
VII Ego, inquam, Anima nobilis creata,
Et ad similitudinem Domini formata,
Ab omnique crimine baptissmo mundata,
De tuis criminibus sum sic denigrata.
VIII O Caro miserima, mecum es dampnata!
Si scires suplicia nobis preparata,
Vere posses dicere: "Heu, quod sum nata?
Utinam ad tumulum essem de ventre (trans)lata!"
IX Non est mirum, fateor, [quia,] dum vixisti,
Quicquam boni facere me non permisisti,
Sed semper ad scelera pessima me traxisti,
Unde semper erimus in dolore tristi!
X In penis acerrimis sum, et semper ero!
Nulle ling[u]e seculi dicerent, pro vero,
Unam penam minimam quam infelix fero!
Sed, quo magis cruciar, veniam non spero!
XI Ubi [nunc] sunt predia que tu congregasti,
Excelsa palatia, turres quas fundasti,
Gemma[s] per quas annulis digitos ornasti
Et nummorum copia quam Deum plus amasti?
XII Ubi lectisternii, tam miri decoris,
Vestis mutatoria varii coloris,
Species aromatum placiti saporis,
Vasa mense, gausape mirici candoris?
XIII Ubi modo volucres, vel caro ferina,
Vel murene nobiles, vel electa vina?
Non cichoniis vel gruibus redolet cochina,
Sed nunc esca vermium, hec [est] vis divina,
Talis peccatori bus imminet ruina.
XIV Tua domus qualiter tibi mundo placet,
Eius nonne sumitas super nasum iacet?
Iam clauduntur oculi, lingua tua tacet,
Nullum membrum superest quod iam lucro vacet.
XV Quicquid dudum misero congregasti modo,
Dolo, fraude, fenore, metu vel rigore,
Longeva per tempora cum magno labore
A te totum rapuit mors unius hore.
XVI Non modo circumdaris amicorum choris;
Cum per mortem excidit flos tui decoris,
|
|