Iohannes de Virgilio: Diaffonus

Pag 589

V


Huius, ut ipse vides, sed te prius indue formam,
omnia signa gerens que faciebat ei
et gestus, quando ipsa prius <se> sensit amari;
et sic te geminis noctibus offer ei
atque medullosis tunc ossibus inice flammam,
vulneribus parcens, ne moreretur amans".
Aliger, exutis alis, arcuque pharetris,
matris ad obsequium tam cito cepit iter;
ante tamen teneris ulnis me amplexus, et inquit:
"Non ultra timeas. Est michi cura tui,
et semper fuerat; tamen experiebar amicum,
ad bona si scires et mala posse pati.
Est etiam modus iste meus: piagare, mederi.
Gaudia mestitie, do mala mixta bonis.
Sunt qui lucra volunt nullo comitante labore,
nolunt poma, nisi cortice nuda suo.
Hos ego cum vidi, michi nausea venit et illos
indignor castris sub reperire meis.
Qui formidat apes non mandet dulcia mella,
causa relinquende est spina timenda rose.
Et quidam ignavi, qui se profitentur amantes,
ut mea tela vident, dant sua terga fuge;
quos ego si vellem iussis compellere nostris,
aut alis careo, vel sua vana fuga est.
Rideo cum fugiunt: «Fugite, io, non redituri;
non bene pro timidis regia nostra facit».
At tu, cum fueris per me percussus et ustus,
non fugis, ymo venis: quod petis ergo dabo.
Et quidam fragiles clipeos iuvisse putarunt,
hos quia dimisi simplicitate sua.
Ignorant illi quam magna potentia nostra est,
ignorant illi quid mea tela valent.
Arcifer arcifero michi condam Phebus Amori
insurgens, a me vulnera seva tulit.
Quid sua scuta meum vel quid suus arcus in arcum?
Fixit apollineum nostra sagitta iecur.

195




200




205




210




215




220




225




230
Torna all'inizio