ipsa opibus floruit in tantum ut .vii.
equites mitteret ex suis civibus contra Eccelinum
de Romano tyrannum in Marchia
Trivisiana, quando venit cum exercitu Paduam
perditam vendicatum.
[XIX] Item Azzo excesserat tempus iuvente
in annis quibus terminum vite dedit. Ei tunc
uxor sterilis erat. Verum ex primis coniugiis
liberos habuit tres feminini sexus, quarum
maior natu monasterio se dicavit, alie nuptiis
addicate, filium autem marem iam
adultum obsidem dare Federico imperatori coactus
est. Qui post obitum Federici veneno extinctus
est. Ex hoc filio obside Rainaldo
nomine adductus est ad Azzonem infans forsan
quadrimus, quem paterno educavit affectu. Erat
inter potentes Ferrarie consilio, opibus et potentia prevalens
vir Aldigerius de Fontana. Huius consilio
et nutu Azzonis aula et civitas regebatur. Hic Azzoni
persuasit et studio instanti effecit quod Azzo
deficiens in eius ultima voluntate ipsum puerum
iam adultum nomine Obizonem sibi subrogaret
heredem. Cum terminus vite Azzonis instaret,
Aldigerius de Fontana amicos potentes vicinarum eivitatum
accersit Ferrariam. Eo etiam presidia
sue partis armata convocat; ex civibus
suspectis suo consilio quosdam relegat ex
urbe. Convocatis proceribus in consilium,
rogat et proponit quid pro utilitate part is videant
expedire. Dicit sibi videri utile pro conservatione
|
1035
1040
1045
1050
1055
1060
|