Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 170


de consiliatis, nisi consiliata, et iudicata per opera,
debite et diligenter exequamus. Moderatus autem timor
non solum consiliativos facit, sed etiam agit ut opera
diligentius operemur. Nam si moderatus adsit timor,
dilegentius agimus opera, per quae fugere credimus timorem
illum. Ostensum est ergo, quod decet reges, et
principes moderatum habere timorem attamen immoderate
timere nullo modo decet eos. Immoderatus enim
timor quatuor habere videtur, quae omnino derogant regno.
Nam timor immoderatus primo reddit hominem
immobilem, et contractum. Secundo facit ipsum inconsiliativum.
Tertio facit eum tremulentum. Quarto facit
eum inoperativum. Cum enim quis rimet, calor ad interiora
progreditur modum enim, quem videmus in
hominibus, aspicere possumus in calore corporis naturalis.
cum enim himines existentes in campis timent, statim
confugiunt ad castrum, vel ad arcem: sic cum quis
timet, calor existens in exterioribus membris, statim confugit
ad interiora. propter quod homo confugit, in seipso
contrahimur et redditur immmobilis. Quare si indecens
est caput regni sive regem esse immobilem et contractum,
indecens est ipsum timere timore immoderato. Secundo
hoc est indecens, quia immoderatus timor facit hominem
inconciliativum cum enim quis inmmoderate timet, totus
obstupescit, et est in agona ductus, et ignorat quid faciat.
propter quod non recordatur consiliari: et si consilium
ei detur, propter obstupefactionem non apprehendit
illud. quare si indecens est, ut facta regni sine consilio
gerantur, et ut rex sit inconsiliativus; indecens est ipsum
timere immoderato timore. Tertio immoderatus timor
reddit hominem tremulentum. Nam propter timorem
calore pregrediente ad interiora, exteriora membra frigida
manent. nerui ergo fiunt frigefacti, et non valentes
sustinere membra quare accidit et tremor. Ergo si inconveniens
est regem esse tremulentum, qui debet esse virilis,

Torna all'inizio