et turbida, condicio filialis. Ecce, cum .I., filius vester, esset repetitor
cuiusdam civis Padue et illum videret continue civitatis per ambitum
evagari, ipsum sepe debito sermone correxit. Sed, quoniam verborum
monitis apud illum non debitum obtinebat auditum, genitoris
in filium dignam correctionem verborum impetravit. Tandem ille malivolus,
velud inpaciens, suggestu tyrannico incitatus, ipso scelerato et
impio gladio interemit. De cuius obitu singuli conversacionem secum
habentes et audientes de sui placida condicione sermonem, in tantum
universaliter doluerunt, ut eius sepultura apud locum Predicatorum
non solum a cuncta universitate scolarium, verum eciam a nobilium
civium multitudine una cum indicibili clero honorata fuerit ac mixtim
tristicie lacrimis et exequiarum solempnils circumfulta. Dominus vero
eius pater, si occisoris de tanto facinore tristis pernimium atque mestus,
in maxima cereorum copia, in missis pro eius anima celebrandis ac
litteris et in aliis, que circa funera occurrerunt, expensis ultra decem
florenos aureos dicitur expendisse. Completis autem exequiis, ipse idem
volens licenciare, ut est moris, tantum sibi precii et honoris contulit in
arenga, ut ex verborum dulcedine pietati commoti astantes se a lacrimis
continere non possent. Karissimi, vos quis miretur si fletis amare,
si vobis materia succedit doloris, dum talem et tantum filium vos contigit
amisisse, quem indicabat puerum ipsa etas, quem senem representabat
honestas, quem reddebat morum elegancia sapientem ? Sed,
cum ipse Salvator mundi eciam seipsum a corporali morte non fecit
exemptum, nec eciam beatissimam matrem suam ab ipsa voluit esse
immunem, debet vobis esse consolandi materia. Vestre igitur discrecioni,
ut possumus, intime supplicamus quatenus, considerantes eventum
mortis fore humano generi naturaliter attributum, quamvis mors
istius non fuerit per naturam, tamen moriturus erat, angustia et dolore
postpositis, consolacionis spiritum assumatis, attendentes quod sapiens
in adversitate non frangitur, et nauta laudabilis, procellis resistentibus,
tutum libenter assequitur sibi portum.
Capitulum X
DE NARRACIONIBUS INTER AMANTES
1. Amatoris ad dominam, indicantis amorem eius
Angit me nimium amor penetrativus quem habeo eo quod circa vos
archana mei pectoris interius ambiunt ante vestre maiestatis oracula
reserare. Languet mens animus vehementer, quia visio vestre multimode
pulchritudinis et inmense cor meum et mentem primo ictu oculorum
michi oculos liquefecit. Continua itaque recordacione detentus,
|
|