Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 648


Si vero pronunciabitur non probata, partes ad priorem
iudicem redeunt, et proceditur in negocio sub hac
forma.
5.
Ex ordine iudiciorum.
Primo si partes per procuratores conparerent, mandatis
exhibitis, utrique parti prefigitur terminus ad dicendum
et dandum in scriptis tam contra mandata hinc inde
exhibita quam contra personas procuratorum, nec non
ipsi reo contra conmissionem inpetratam sive rescriptum
quidquid dicere vel dare voluerit.
Et decernitur eis copia exhibitorum, facienda infra
terminum eis datum.
Adveniente termino eis dato, et conprobatis mandatis,
si libelli parati non sunt, datur terminus ad dandum et
recipiendum libellum.
Si autem libellus paratus sit, offertur iudici, vel notario
recipienti pro iudice.
Et ipse iudex, vel notarius de mandato ipsius, dat
ipsum libellum reo. et prefigitur sibi terminus ad deliberandum
utrum velit cedere vel contendere.
Partibus postmodum in iudicio die termini constitutis,
iudex querit a reo utrum deliberaverit cedere vel contendere,
scilicet respondere se velle cedere vel contendere,
quod nunquam planum esset.
Si vero responderet se velle contendere, tunc iudex
secundum quandam ordinacionem et mandatum factum auditoribus
palacii a domino Nycolao papa iiii, querit a
reo si habet aliquam excepcionem dilatoriam vel declinatoriam
quam velit proponere.
Et si responderit non vel etiam sic, dummodo non nominaverit
aliquam efficacem, iudex conpellit eum respondere
libello.

Torna all'inizio