Laudes facte de domino Odduardo rege Anglie per Stephanum de Sancto
Georgio.
Inter magnificos et preclaros alumpnos, quos pregnantis nature peperit
uterus et mamma lactavit, in unum profecto scilicet excellentissimum
principem dominum Odduardum Anglie regem illustrem graciarum suarum
dona et diviciarum suarum dotes natura mater specialiori quadam
opulentia dinoscitur adunasse, ut sicut suorum splendore natalium altique
sanguinis generositate prepollet, sic ex omni parte beatus et hinc inde
dotatus in felicitate muneribus sceptro ac dyademate non indignus, plenus
fastigiis potentiaque suffultus, strenuitate preclarus, claritate sublimis,
sublimitate flexibilis vivat et regnet rex ipse cum regibus gloriosus. Cuius
nempe fama concelebris tantam iam redolet suavitatem odoris, ut in
omnem terram exiverit sonus eius et intonuerit longe lateque mirifice
nomen suum in terminos orbis terre. Quis ergo possit amplo famine prepotens
eius ample preconia laudis exprimere cuius ab ipsis nature cunabulis
gesta conspicua memorialibus sunt comendanda perpetuis et cuius etate
crescente cum tempore facta magnifica calamo sunt exaranda codicibus,
sed celte potius sculpenda silicibus ad memoriam futurorum? Quis,
inquam, possit explicare sermonibus graciarum uberes dotes eius, qui statura
decorus placet aspectibus speciosus forma pre filiis hominum desideratur
a gentibus, qui trahit effluentia largitatis ut adamas, et sic apparet in
oculis omnium graciosus ut favorem quasi possideat omnis carnis? Porro
lingue deficiunt, ora succumbunt, labia tremefiunt et facundia subticet
tulliana. Hic est enim de quo scriptum est: «aquila grandis magnarum alarum,
longo membrorum ductu, plena plumis et varietate» decora. Et hic
|
|