nec querit a sociis suis, et qui submittit se seruitiis regum
non habens intellectum et prudentiam et qui querit sapientiam
cum qua possit litigare cum his qui sapientiores sunt
ipso nec recipit ab eo qui doctus est, et qui adheret regi et
vult cum defraudare et ordinatus super officiis regum volens
regere decipere et defraudare, et qui malorum morum
est nec recipit correctionem.
Et factum est; post hec siluit B[eled], sciens regem esse
contristatum pro regina, et quia ad ipsam afficiebatur, et cogitauit
in suo corde dicens: Teneo[r] iam operari opus per
quod me diligat maxima dilectione et dimittat mihi offensam
in his omnibus quibus exasperaui contra ipsum et afflixi, et
temptavi ipsum nec effudit super me iram suam. Et respondens
ait ad eum: Domine rex, regat Deus imperium tuum
et gloriam tuam exaltet, quia non est sicut in mundo nec similem
habuisti in omnibus qui te precesserunt nec erit tibi
similis in his qui tibi successuri sunt, quia super me non effudisti
iram tuam. Ego autem mea stulticia et defectu intelligentie,
et quia vilis sum et [im]prudens presumpsi ante te
loqui omnia que locutus sum. Verumtamen, rex, non cessarunt
a te bonitas et gloria. Ipsi enim sunt qui addiderunt
ad tui intellectum, et quia prorogasti iram tuam in
his omnibus que audisti a me, nec aliquid inconueniens
protulisti. Etenim humilis fuisti; sermone placabilis, dilector
pacis et veritatis et bonitatis, et quando supervenit tibi
contrarium aduersitate stellarum et planetarum aut contraria(bi)tur
tibi malum aliquod et amittis omnia que habes,
non pro tanto conturbaris et alteraris, sed omnia vultu placabili
recipis nec ob[s]tupescis; sed consolatur anima tua et
disputas cum corde tuo (et) ad ostendendum quoniam recipis
illud quod Deus dat tibi. Et quicunque non sic se habet ex
|
|