Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 644


EST HIC MUNDUS tamquam silva multiplex arboribus,
Quarum quędam gaudent fructu et quędam hodoribus;
Quędam steriles, quę ignis traduntur ardoribus.

Scribere pomorum matres non est opus facile,
Vel quę pariunt hodorem (munus exoptabile)
Aut quę flammis deputantur, quod est formidabile.

Quid significent, quęramus, quod multis profuerit,
Si sententias doctorum legere voluerint,
Si in cote seniorum semet exacuerint.

Arbores enim feraces sunt viri vel feminę
Debriati sacro fonte caritatis geminę,
Et qui replent corda fratrum spiritali semine,

Qui devote propter deum construunt basilicas
Et constituunt ibidem clericos, familias,
Qui non cessent immolare hostias pacificas.

Quam beatus homo ille, qui hanc domum fabricat,
Ubi cum terrenis servis deus noster habitat;
Ipse larvas infernorum post mortem non trepidat.

Torna all'inizio