Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 332


Sed supernus accensarum voluntatum extinctor,
ignem suppositum ad comburendum Urbem
et incolas suae inspectionis aqua compressit, illius
sanctae civitatis, sanctorum suorum sanguinis
alveo rubricatae, exterminium finale non
passus, obsidentium modificavit superbiam, et
voluntarie obsessorum animos quietavit et corda:
non tamen stetit, ut referunt, per Stendardum,
quin omnes nobiles Urbis, divisi tunc personis
et votis, parte alteri assistente, in aperto campo
dimicarent. Asseritur enim, quod, si verum est,
salva pace dicentis, non est regii honoris ad famam,
quod cum dicto Stendardo in campis in
obsidione Paenestrium moranti dictum per quemdam
nobilem redargutione fuisset, quod male et
inique agebat, et regi poterat displicere, concitare
omnes romanos nobiles ad tanta discrimina,
per quae tota civitas romana erat magnae
suae desolationi parata, dictus Stendardus juvenili
et non praesidis voce respondit quod regi
credebat placere, si numerum populi civitatis
romanae ad nihilum posset reducere, statumque
Urbis humiliare quam cito ad castri usque minimi
parvitatem.
CAP. XV
Stendardo Philippus de Lavena succedit.
Post completum Stendardi officium transmissus
est ad Urbem regius vicarius Philippus de
Lavena, qui, licet quantum Stendardus cum vigore
non fulgeat, tamen sui regiminis tempus sub
quadam desidiae dissimulatione pertransiens,
igni supposito inter nobiles fomenta non praestitit,
nec terrae scandala et iniquitates adhibuit,
sed, Capitolii contentus custodia, circa nobiles
et eorum facta, rectoris sollicitudine, minorum
et popularium tantum excessus, qui non erant
alicui majori familiaritate constricti, sicut poterat,
puniebat. Nihil tamen in officiis faciendis
in praedicto gibellini favore solito declinabat,
pro eo quod publice asserebat regi placere non
modicum si guelforum statu depresso sui vicariatus
objectu gibellinos auxilio auctoritatis ac
favore officii adjuvaret. Propter quod deinceps
omnia gesta vicariorum regis ... erant, et
ad malum retorquebantur eorum, et finem probrosum
sortiebantur, interdum et dies sui regiminis
infideliter finiebant. Jam enim pars guelfa
perpenderat quod rex non habebat rectum animum
contra eam, quodque vicarii sui per viam
deviam et non rectam perversis voluntatibus incedebant.
EXPLICIT
LIBER SEPTIMUS

Torna all'inizio