eleganti corpore, lingua facundissimus, consilio callidus, in ordinatione agendarum
rerum providus, omnibus jocundus et affabilis, viribus fortis, militia ferox: quibus artibus
brevi tempore omnem gratiam meruit. Quia vero factiosus erat et laudis, ut in tali aetate
assolet, appetens, factiosos quosque sibi alligans, quaeque habere poterat, libenter et largissime
illis impertiebatur.
Porro Guiscardus, fratris constantiam et militarem audaciam certius experiri volens, cum
sexaginta tantum militibus plurima millia hostium debellaturum in Calabriam dirigit; qui, audacter
pergens, in altiori cacumine montium Vibonentium castrametatus, tentoria fixit, ut, longe
lateque visus, incolas circumquaque facilius deterreret. Quod cum compertum fuisset per
omnes civitates et castra illius provinciae et totius vallis Salinarum, territi omnes, legatos, qui
pacem postulent, mittunt: munera plurima dantes, fortissima castra enerviter reddunt in
servitutem, juramentis et obsidibus foederantur.
XX. -Sic, terra ad suam et fratris fidelitatem pro libito ordinata, plurimum pecuniae,
quam acceperat, in Apuliam fratri per legatos misit, eventus suos, qualiter egerit, mandans.
Ipse vero castrum, quod Nicefola dicitur, studiosissime turribus et propugnaculis firmans,
armatis militibus munivit, omnibus, quae ad victum necessaria erant, sufficienter introductis.
Guiscardus vero, pecunia, quae sibi a fratre directa est, accepta, et strenuitate eius
agnita, plurimum gavisus est, eiusque colloquium desiderans, ut ad se venire acceleret, mandat.
Ille, sex tantummodo militibus acceptis et reliquis ad tuendum castrum, quod fecerat, et
provinciam premendam, ne fraudem praesumeret, relictis, in Apuliam ad fratrem venit. A
quo, cum decenter fuisset susceptus, eventus suos alternatim conferentes, mutua collocutione
laetati sunt.
XXI. - Sicque cum fratre moratus est, donec communi consilio, paratis his, quae ad
expeditionem necessaria erant, maxima manu equitum et peditum juga montium Calabriae
transcendentes, versus Regium incedunt. At cum in vallem Salinarum ventum est, Guiscardus,
audiens Reginenses omnia circumquaque, quae ad victum necessaria erant, secum infra
urbem clausisse et nihil relictum, quod exercitui congruum foret, providens ne obsidenda
urbe famis angustia exercitum propelleret, Rogerium fratrem cum trecentis militibus versus
castrum, quod Geracium dicitur, in praedam dirigit, summopere admonens ut, quidquid ad
victus necessaria rapere posset, apud Regium exercitui deferret. Ipse, recto itinere gradiens,
urbem obsidere accelerat.
XXII.-Rogerius vero, studens ad gratiam fratris et totius exercitus, quod sibi injunctum
erat, peragere, altissimos colles cum profundissimis vallibus perlustrans, ut fidelis et studiosa
apes, onustissimus ad exercitum cum maxima praeda rediit: jamque pene deficientes omnes
abundantia recreavit. Guiscardus vero, videns se versus civitatem minus proficere et exercitum
hiemis asperitate tardari, obsessionem solvens, discensionibusque omnibus datis, ipse
apud Majam, hiemandi gratia, cum paucis secessit.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|