qualiter episcopum interficerent. Quod episcopus ex coniectura
cognoscens dixit eis: «Ecce ego in manibus vestris sum.
Facile michi ut bonum et rectum est in oculis vestris. Verumtamen
scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem
tradetis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores
eius», Iere. XXVI. Et addidit episcopus dicens uni ex capitaneis,
qui erat consanguineus eius: «Noveris quod aliquando fuisti sub
dominio meo, et poteram tibi mala inferre, sed pepercit tibi oculus
meus». Quod audiens iste insanus statim cum concto sive cum
darda percussit episcopum et perforavit corpus eius, dicens: «De
cetero sub dominio vestro non ero». Secundus vero capitaneus
cerebrum percussit episcopi, graviter cum ense perforans et vulnerans
caput eius. Tertius vero capitaneus super humerum cum
ense episcopum graviter vulneravit. Et sic episcopus cecidit et
mortuus est gladiis impiorum occisus. Cui planctus David congruere
potest, quando interfectum Abner flebiliter deploravit dicens,
II Reg. III: Nequaquam ut mori solent ignavi mortuus es,
Abner. Manus tue non sunt ligate, et pedes lui non sunt compedibus
aggravati, sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis
corruisti.
Quod marchio in morte honoravit episcopum Terdonensem portando feretrum
eius, quasi per hoc volens ostendere quod non actum esset ab eo
quod superius dictum est.
Audiens autem marchio quod mortuus esset episcopus, misit
et tulit corpus eius. Et congregans omnes religiosos et clericos
qui in civitate Terdone erant, fecit ipsum honorifice sepeliri; et
ipsemet causa honoris erga episcopum féretri fuit portitor, volens
etiam ostendere quod non actum esset ab eo quod episcopus
fuerit interfectus. Custodes vero castrorum episcopi cum omni
diligentia custodierunt ea nec dominium aliquod in eis marchioni
dederunt. Qui habitavit in Terdona et congregabat exercitum,
volens tempore oportuno cum Mediolanensibus dimicare. Quod
audientes milites stipendiarii qui in Saxolo erant, ad marchionem
|
|