Item in sermone ad neophitos: Hoc accipite in pane,
quod pependit in cruce. Et hoc accipite in calice, quod effusum
est de Christi latere . Erit enim illi mors non uita, qui mendacem
putauerit uitam. Item in libro iiii de trinitate: Apud eum
paucissimi remanserunt, agnoscentibus gentibus et pia humilitate
bibentibus precium suum eiusque fiducia deserentibus hostem
suum . Et in subsequenti capitulo post aliqua: Quid tam
mundum pro mundandis uitiis mortalium, quam sine ulla contagione
carnalis concupiscentie caro nata in utero et ex utero uirginali?
Et quid tam grate offerri et suscipi posset, quam caro sacrificii
nostri, corpus effectum sacerdotis nostri? Leo papa in
sermone de ieiunio [435] vii mensis: Hanc confessionem dilectissimi
toto corde promentes, impia hereticorum commenta respuite,
ut ieiunia uestra et elemosine nullius erroris contagio polluantur.
Tunc enim et sacrificii munda est oblatio, et misericordie
sancta largitio, quando ii qui ista dependunt, quod operantur
intelligunt. Nam dicente domino: Nisi manducaueritis carnem
filii hominis et biberitis sanguinem eius non habebitis uitam
in uobis, sic sacre mense communicare debetis ut nichil
prorsus de ueritate corporis Christi et sanguinis ambigatis. Hoc
enim ore sumitur, quod fide creditur. Et frustra ab illis amen respondetur,
a quibus contra id quod accipitur, disputatur . Item
in epistola Anatholio episcopo missa: Aliter enim in ecclesia dei
que corpus est Christi, nec rata sunt sacerdotia nec uera sacrificia,
nisi in nostre proprietate nature uerus nos pontifex reconciliet,
uerus immaculati agni sanguis emundet. Qui licet in patris
sit dextera constitutus, in eadem tamen carne quam sumpsit ex
uirgine sacramentum propitiationis exequitur . Item in sermone
de passione domini: Fefellit ergo illum malignitas sua, intulit
supplicium filio dei, quod cunctis filiis hominum in remedium
uerteretur. Fudit sanguinem iustum, qui reconciliando mundo et
|
|