Fomites sunt assulae ex arboribus, dum caeduntur, excussae:
dictae, quod in eo opere occupati cibis potuque confoventur.
At Opilius adustas iam fomites vocari existimat.
Fomites alii vocari putant scintillas, quae ex ferro candenti
malleis excutiuntur; dictae autem ita, quia igni sunt confotae.
Pari modo assulae, quae sunt securibus excussae.
Fontinalia, fontium sacra. Unde et Romae Fontinalis porta.
Folium a Graeco venit, quod illi dicunt phullon, sed ideo
per unum L, quia antiqui non geminabant consonantes.
Focus , fomenta , focilationes , foculi a fovendo, id est calefaciendo,
dicta sunt.
Folliculare appellatur pars remi, quie folliculo est tecta,
a quo vita follicularis.
Ferentarii auxiliares in bello, a ferendo auxilio dicti, vel
quia fundis et lapidibus pugnabant, quae tela feruntur, non
tenentur, ita appellati.
Ferctum genus libi dictum, quod crebrius ad sacra ferebatur,
nec sine strue, altero genere libi, quae qui adferebant
struferctarii appellabantur.
Feralia dis manibus sacrata festa, a ferendis epulis, vel a
feriendis pecudibus appellata.
Feria a feriendis victimis vocata.
Februarius mensis dictus, quod tum, id est extremo mense
anni, populus februaretur, id est lustraretur ac purgaretur,
vel a Iunone Februata, quam alii Februalem, Romani Februlim
vocant, quod ipsi eo mense sacra fiebant, eiusque
feriae erant Lupercalia, quo die mulieres februabantur a
|
|