Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 64


8


Gregorius episcopus seruus seruorum Dei carissimo fratri in
Christo L. uenerabili Cantuariorum archiepiscopo salutem et
apostolicam benedictionem.

Qualiter nobis apostolici regiminis honor et onus inpositum sit et
quantis undique stringamur angustiis presentium tibi portitor
indicabit, cui respectu tuae dilectionis etiam nonnulla nostris
adhuc familiaribus occulta aperuimus. De cetero inprimis fraternitatem
tuam rogamus ut Deum pro nobis iugiter exorare non
pigeat et subditos sibi uel coniunctos fratres suis nos orationibus
apud Deum iuuare commoneat. Quanto enim in maiore periculo
positi sumus, tanto amplius tuis et bonorum omnium suffragiis
indigemus. Nos etenim si diuinae uindictae iudicium effugere
uolumus, contra multos insurgere et eos in animam nostram
prouocare compellimur. Nam dum omnes fere sicut ait apostolus
ʻquae sua sunt non quae Iesu Christi quaeruntʼ, regnorum
principes et huius mundi potentes ut cupiditates suas expleant
legem Dei et iusticiam non iam neglegenter deserunt, sed summis
conatibus impugnant; ut illud prophetae nunc sub oculis uideamus
impletum: ʻAstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in
unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius.ʼ Episcopi
uero et qui pastores animarum esse deberent mundi gloriam et
delicias carnis insatiabili desiderio prosequentes non solum in
semetipsis quae sancta quaeque sunt religiosa confundunt,
sed subditos suos ad omne nefas operum suorum exemplo pertrahunt.
Quibus non contraire quam nobis periculosum, resistere
autem et eorum nequiciam refrenare quam difficile sit tua prudentia
nouit. Sed quoniam quos dolores inter has patiamur
angustias ut supra diximus huic communi filio nostro tibi referendum
exeruimus, plura de his dicere supersedemus.
Tuam uero fraternitatem, etsi monitore non egeat, impellente

Torna all'inizio