Raimundus Lullus: Ars amativa boni

Tertia distinctio


9. De gloria
[1] Gloria est ipsa delectatio, cui bonitas, magnitudo et cetera,
acquiescunt. Est autem gloria principium in substantia substantiale,
ut ipsi substantiae sit essentiale et ut bonitas, magnitudo et
cetera, ei possint acquiescere, uidelicet delectari; non enim possent
in ea delectationem habere, si ipsa gloria pars esset accidentalis
substantiae, quoniam maioribus et nobilioribus acquiescere
illas non oportet in minoribus et minus nobilibus, nec oportet
uoluntatem desiderare delectationem habere plus in accidentalibus,
quam in substantialibus, ne magnitudo bonitatis, potestatis
et cetera, desint illi, quoniam sic non esset ita uehementer bonitas
id, ratione cuius bonum agit bonum; nec ratione durationis
posset tantum durare gloria in bonitate, magnitudine et cetera;
nec potestas posset esse tanta bonitati, magnitudini et cetera, ratio
possendi existere et agere. Quare, his rationibus et multis
etiam aliis, manifestum est gloriam esse substantiae partem substantialem.
/*
Ex hac igitur parte substantiali procedit accidentalis gloria in
cetera substantialia principia, existens cuiuslibet principii. Bonitas
enim ita est gloriosa sub ratione substantialis gloriae sicut ipsa
gloria bona sub ratione substantialis bonitatis, quocirca quiescibilis
est bonitas in gloria, prout accidentalis gloria consistit habitus
bonitatis. Haec autem gloria intra substantiam insensibiliter
existit, similitudinem suam ad opera potentiarum substantialium
extra mittens, sicut in agere uoluntatis, quo mittit delectationem,
in uolendo placentia et amabilia et in gustu gustando sapida, et
sic in reliquis potentiis similibus istis. Per has delectationes, quae
substantiae potentiis insunt, fortificatur intrinseca delectatio, uel
si ipsae potentiae passionem sustinent, ipsa intrinseca delectatio
debilitatur et in corruptibilibus ad corruptionem debilitando declinat.
/*
His ergo sic habitis de naturali delectatione intrinseca et extrinseca,
manifestatur ars ligandi uoluntatem ad bonum amandum,
delectationibus potentiarum et delectatione intrinseca substantiae
concordantibus ad inuicem, atque delectationibus substantialibus
et accidentalibus conuenientibus similiter, quorum
conuenientia amabilis est et eius opposita disconuenientia odibilis
ualde. Fit autem haec conuenientia seu concordantia cum
uelle de bonitate, magnitudine et cetera, conformatur, ut sit bonum
uelle et magnum et cetera, in operibus uoluntatis; et hoc
idem est suo modo de gustare, uidere, audire et cetera.
Per ipsam namque bonitatem, magnitudinem et cetera, quae in
actionibus potentiarum existunt, delectantur ipsae potentiae et
ipsamet substantia in suis essentialibus partibus intrinsecis, uidelicet
in substantiali bonitate, magnitudine et cetera, de quibus
ipsa substantia et eius potentiae constant.
[2] Gloriosus amor est ipse, in quo gloriantur ad inuicem
amans et amatus. Is amatum suum amore glorioso diligit, qui
gloriosum conceptum concipit amorosum de similitudinibus substantiae
gloriosis unitum, existentem de accidentali gloria, scilicet
de similitudinibus gloriae substantialis habituatum. Iste autem
conceptus, sic gloriose amorosus, in tantum est bonus, magnus
et cetera, quantum influentia, quae ab intrinsecitate substantiae
ad potentias et de potentiis ad gloriosum amorosum
conceptum transit amantis, cum quo suum amatum diligit et in
quo gloriantur amans et amatus, scientes et amantes illum amorosum
conceptum gloriosum; et hoc idem est e contrario de glorioso
amoroso conceptu amati.
Isti siquidem gloriosi amorosique conceptus sunt amor in gloria,
in quo amans et amatus gloriantur, qui scilicet ambo conceptus,
si essent substantiales et essentiales partes cuiuslibet, scilicet
amantis et amati, sic quod unus idem esset amor et gloria
utriusque, ambobus existentibus una substantia, forent quidem
ille amor et gloria ac eorum gloriari in summa magnitudine bonitatis.
/*
Verumtamen hoc esse non potest in illis duobus, quorum sunt
substantiae disparatae. Hic autem gloriosus amor, in quo gloriantur
ad inuicem amans et amatum, est ipsum subiectum, quod inquirimus,
huius Artis, cum quo ligabilis est uoluntas ad amandum
bonum, amabile amabilitate bonitatis, magnitudinis et aliorum
principiorum existentium ligaminum, cum uoluntas coacta nectitur
ad amandum, tunc cum induatur per opera interiora substantiae
ad exteriora, cum concordantia similitudinum substantialium
et accidentalium, uestiendo et habituando exteriora opera similitudines
interiores.
[3] Deductis igitur his duabus definitionibus ad nonam regulam
et secundum propositum et oppositum particularis per eam
informatis, ita quod istae tres ad inuicem correspondent, tunc
uniuersale formatur, in quo particulare reperiri potest. Nam in
inuestigatione particularis in uniuersali, prout ad hoc in ipsamet
regula datur doctrina ac etiam in applicatione duarum praemissarum
definitionum ad ipsam regulam, consistit ipsius inuentio
particularis, ut sic cum amans suum amorem gloriosum, in magnitudine
bonitatis amandi suum amatum, uult multiplicare, potest.
Hoc utique secundum processum ipsius regulae et definitiones
gloriae, discurrendo per figuras, regulas, definitiones, conditiones
et quaestiones huius Artis sic, ut in ipso discursu, finem
et quietem sentiat bonitatis et cetera, amandi suum amatum.
Hoc enim sentire de necessitate discursus eueniet et durabit
multiplicatio gloriosi amoris in ipsius discursus duratione, et
amoris boni, magni et cetera, multiplicationemque similiter exaugebit.
/*
10. De differentia
[1] Differentia est id, ratione cuius bonitas, magnitudo et cetera,
sunt rationes inconfusae et per quod bonificans et bonificabile
sunt inconfusa et aliud ab alio distinctum. Differentia uero
principium est generale, substantiale et necessarium. Generale
quidem pro eo quod omne, quod est distinctum seu differens,
existit distinctum seu differens ita sub ratione differentiae, quemadmodum
omne, quod est ignitum, existit ignitum, sub ratione
ignis et omne, quod est bonum, sub ratione bonitatis. Substantiale
uero pro eo, quod substantia de differentia constet, potente
sufficere se ipsa differre bonitatis, magnitudinis et cetera, bonificantis
et bonificabilis et sic de aliis huiusmodi.
Nam, si differentia non posset esse in substantia principium
substantiale, non posset quidem esse in bonitate, magnitudine et
cetera, de substantia substantiale bonificatiuum et substantiale
bonificabile et cetera; itaque substantia non esset de substantialibus
principiis nec haberet opera substantialia nec aliquod agens
naturale producere posset aliud agens in speciem suam; immo
principia substantiae permanerent confusa, differentiae definitione
destructa.
Sed quoniam differentia substantiale principium substantiae
consistit, habet esse ratio, quare principia substantiae, aliud ab
alio substantialiter distincta, consistunt et quare bonitas habet
substantiale bonificatiuum et substantiale bonificabile simpliciter
in se ipsa, unde substantiale bonificare et substantiale bonificatum
procedunt ad substantiam per uiam generationis de se ipsis
constituendam; hoc idem similiter est de magnitudine et cetera.
Adhuc etiam oportet differentiam esse principium substantiale, ut
differentia bonitatis et differentia magnitudinis et cetera, habeant
unde procedant et ut habeant subiectum proprium substantiale,
sicut habet bonitas accidentalis procedens in magnitudinem, durationem
et cetera, substantialis bonitatis. Nam, praeter hoc
subiectum, accidentalis differentia non sustentaretur neque magnitudini
bonitatis sufficere posset.
Est ergo differentia substantiale principium, unde differentia
procedit accidentalis in bonitatem, magnitudinem et cetera, ad
differentiandum bonitatem, magnitudinem et cetera, ut rationes
reales appareant inconfusim. Et quoniam differentia substantialis
habet in se substantialiter simpliciter proprie et naturaliter differentiatum
et differentiabile, existit ipsa fons durabilis et abundans
accidentali differentiae, cum ea per omnes partes substantiales
et accidentales substantiae diffusa, propter quam diffusionem
consistunt omnes partes aliae ab aliis inconfusim distinctae,
qualibet earum intense permanente id, quod ipsa est, et in alia
existente et ab alia similitudinem accipiente.
Existit ergo differentia principium necessarium, quoniam praeter
eam, nullum opus esse posset nec etiam aliquid ab aliquo
differre. Ex hoc enim quod existit, differentia est necessario ratio
entibus omnibus, ut in existere et agere sub ea sint distincta, ita
quod ceteris principiis existentibus in differentia similitudinem
recipiunt, per quam distincte existere possunt; et existente differentia
id, quod ipsa est, substantialiter conuertit se quidem ita
cum suomet esse, sicut bonitas cum illo ente, quod tantummodo
bonum est.
Et sicut bonitas in creatis, substantiale principium existens, non
conuertitur cum propria entitate substantialis magnitudinis et cetera,
ita nec differentia substantialis in creatis; et idcirco est ipsa
differentia ratio distinguendi omnia, quae substantialiter et accidentaliter
in ipsa existunt, ita quod in substantia bonitas, magnitudo
et cetera, sunt principia differentia, sic quod non conuertuntur;
et sicut ipsa principia sunt omnia bona sub ratione bonitatis,
et magna sub ratione magnitudinis, et sunt principia sub
ratione principii, et finis sub ratione finis, ita sunt differentia et
distincta sub ratione differentiae.
Haec autem differentia est simplex et indiuisibile principium,
unde procedunt simplicia principia decisa et indiuiduata numero,
specie et genere. Sed differentiam generalem indiuisibilem
esse oportet, ut diuersitati substantiarum distinctarum et indiuiduatarum
per uiam generationis sufficere possit et ut ad eam
per uiam corruptionis particulares differentiae reuertantur.
Haec etiam generalis differentia indiuisibilis, indiuisibilitatem
suam substantialem per agens naturale in substantiam indiuiduatam
transmittit, in qua una existit differentia, sicut in plantam aut
in corpus animalis, sub ratione cuius ceterae partes differentes
existunt, ut dictum est. Haec autem differentia inuisibilis est et
inimaginabilis; eius uero figura in imaginabili differentia partium
substantiae consistit, in extremitatibus substantiae apparens.
Duobus modis tamen differentiam considerari oportet, uidelicet
secundum quintam regulam, quoniam alia est differentia secundum
realitatem, alia uero secundum rationem tantum. Secundum
realitatem quidem, sicut ea, quae in creaturis existit, ut dictum
est, quod patet in homine uel in aliquo alio supposito creato,
quoniam in eo est differentia inter bonitatem, magnitudinem et
cetera; nam ablata ab ipsis principiis differentia in ipso supposito
creato, conuerterentur in eo ipsa principia sicut in Deo; et
sic de necessitate foret aequale Deo unitate numerali nec haberet
Deus naturam existendi excellentior in magnitudine numeri,
quam eius effectus, quod est impossibile. Differentia secundum
rationem tantum est ipsa, quam praeter realem entitatem subiecti
facit humana ratio, sicut est differentia inter bonitatem et magnitudinem
et cetera Dei; nam sine tali differentia non posset ipsa
ratio proprietates Dei contemplari.
Et sic est differentia inter Deum et eius effectum et inter angelum
et angelum, animam et animam, animam et hominem, quam
scilicet differentiam, sub uniuersali differentia, humana ratio sumit,
quae nihil realiter existit, in quantum humana ratio eam
sumit uniuersalem; sed in quantum sumit inter praedicta differentiam
comparatiue, scilicet in hoc, quod Deus est et eius effectus
est realiter, et sic de aliis praedictis, et unus non est id, quod
alius, existit realis ipsa differentia sic sumpta, quae realiter existit
in hac comparatione, quae est alium non esse alium. Vnde
haec differentia uniuersaliter sumpta, ut primo dictum est, nihil
est extra rationem, quoniam sic oporteret differentiam, quae existit
inter Deum et eius effectum, esse subiectum particulatum,
sub qua essent Deus et eius effectus, et sic oporteret eam esse
aliud, quod non esset Deus nec creatura, quod est impossibile.
Haec autem omnia, quae dicta sunt, et multa etiam alia sub ratione
differentiae considerari oportet; et quaecumque de illa considerationes
fiunt iuxta hunc processum, sunt regulae connectendi
uoluntatem ad bonum amandum et intellectum ad uerum
intelligendum sub differentiae ratione. Omnia namque, quae de
differentia dicta sunt, amabilia et intelligibilia sunt et eorum amabilitate
et intelligibilitate uoluntas et intellectus sunt ligabiles,
obiectando illi haec, quae de differentia declarantur.
[2] Amoris differentia est ipsa, quae amantem et amatum in
amare facit esse distincta. In substantia differentia substantialis
in substantialem amorem differentiam transmittit accidentalem,
ut in amore similitudinem suam habeat, quam dat amori; et haec
est amoris differentia, cuius subiectum est differentia substantialis.
Ideoque substantialis differentia substantiali amori subsistit,
in quo similitudo substantialis differentiae relucescit; et e contrario
subsistit amor differentiae, dans illi similitudinem suam, et sic
subsistunt principia substantialia alia aliis e contrario, ut alia ab
aliis ad inuicem similitudines suas acceptent.
Haec etiam amoris differentia facit amantem et amatum in
amare permanere distinctos, amante existente amatiuo et amato
amabili inconfusim in amare. Per eorum enim inconfusionem in
amare, alius est amatiuus et alius est amabilis et eorum amor, in
ratione sui ipsius, est unummet principium et eadem natura. Hic
autem amor substantialis indiuisibilis existit substantialiter, sed
ex hoc, quod substantialis differentia, per totum ipsum substantialem
amorem existens, suam similitudinem illi confert, existit
quodlibet aliorum principiorum aliud in alio et sequitur substantia
et proprium amatiuum et amabile amoris in amore diuersificata,
sub ratione formae et materiae, existentium actu in
amare. Haec enim diuersificatio substantialiter fit ex amoris differentia,
ex hoc, quod amor amorificat diuersificatiuum et diuersificabile
in diuersificare, de amorificare habituato.
Haec omnia, quae nunc dicta sunt, et multa etiam alia pertinent
intra substantiam ad definitionem praedictam; et quoniam
modum, per quem amor est amabilis perscrutamur, Ars ideo traditur
ligandi amorem amantis ad amandum amabile, in cognitione
amorificae differentiae, quae amantem et amatum, sic in
exterioribus sicut in interioribus, in amare facit esse distinctos.
Haec ergo doctrina, quam tradit Ars ad habendum cognitionem
differentiae amoris, est uinculum ligandi amantem et amatum ad
amoris differentiam, secundum haec praedicta.
[3] Applicatis igitur his duabus definitionibus cum his, quae de
ipsis dicta sunt, ad decimam regulam sub contemplationis forma,
traditur modus ligandi uoluntatem ad amare bonum et intellectus
ad intelligere uerum, contemplando Deum, secundum ipsius
regulae et istarum duarum definitionum processum, correspondente
termino termino, secundum concordantiam bonitatis, magnitudinis
et cetera, in differentia et amore et contemplatione, de
qua scilicet concordantia omnis contrarietas extrahatur, qua humana
ratio considerare potest, diligendo ipsam concordantiam et
odiendo eius oppositam contrarietatem. Et quoniam hoc artificium
secundum processum suum intelligibile est et amabile, ligatur
ideo amor ad bonum amandum et intellectus ad uerum
discernendum.
11. De concordantia
[1] Concordantia est id, ratione cuius bonitas, magnitudo et
cetera, in uno et in pluribus concordant. Est autem concordantia
simplex principium uniuersale, cui cetera subsistunt principia ad
essendum concordantia et concordabilia, sicut bonitas, magnitudo
et cetera, quae sub concordantiae ratione unam substantiam
unire concordant, in qua concordant ad plura, scilicet bonitas,
magnitudo et cetera, quae in bonificare, magnificare et cetera,
concordant amorem et eius amabundosum, amorosum, amatiuum,
amantem, amare, amabile et amatum et etiam quantitatem,
qualitatem, relationem et cetera, in amore.
Concordantiam oportet esse principium substantiale in substantia,
ut agens naturale habeat, unde possit per uiam generationis
producere substantiale concordatiuum et substantiale
concordabile in conformando, de substantiali concordantia, bonificatiuum,
bonificabile, magnificatiuum et magnificabile et cetera
substantialia, et ut substantialis concordantia proprium subiectum
habeat substantiale, de quo in bonitatem, magnitudinem
et cetera, procedat ad hoc, quod in ceteris principiis concordantiae
similitudo consistat, per quam substantialis concordantia alia
principia cum aliis concordare possit et unire, quod est ne ipsa
principia disparata sed potius unita consistant.
Haec autem concordantia substantialis transfert ad contrarietatem,
existentem in substantia, similitudinem suam, in qua conuertit
contrarietatem in concordantiam, ipsa contrarietate permanente
ipsamet; sicut concordantia, quam habent aer et ignis, sub
ratione caloris, ad substantiam conseruandam, quae illam contrarietatem,
quam ipsi habent, sub ratione siccitatis et humiditatis,
conuertit ad essendum passiuam qualitatem sub ipsamet concordantia
aeris et ignis.
Fit haec quidem conuersio inter ignem et aerem per concordantiam
caloris, de igne in aerem procedentis; et hoc autem cum
bonitate, magnitudine et cetera, qui sunt habitus concordantiae,
qui existentes etiam id, quod sunt in concordantia, sunt quilibet
habitus aliorum principiorum sub habitu concordantiae, sicut bonitatis,
magnitudinis et cetera, quae de accidentali concordantia
habituata consistunt. Et ideo sequitur quod etiam, sicut alia principia
substantiae, sub ratione principii, sunt ipsius substantiae
principia, ita etiam sunt concordantiae substantiae sub ratione
concordantiae; et ita similiter bonitates et magnitudines et cetera,
sub ratione bonitatis et magnitudinis et cetera.
Haec autem concordantia substantialis intra substantiam substantialiter
existit, cum sit eius pars substantialis, de qua procedit
accidentalis concordantia, similitudo in bonitatem, magnitudinem
et cetera substantiae, ut ipsa substantialis concordantia
similitudines suas proprias in eas apponat. Ac etiam ex hac concordantia
interiori substantiae procedunt eius similitudines ad
opera exteriora ipsius substantiae; et hoc patet in homine agente
aliqua, sub ratione concordantiae bonitatis, magnitudinis, concordantia
interioribus operibus substantiae; et hae similitudines
interiorum sunt amabiles et intelligibiles secundum amabilitatem
et intelligibilitatem operum interiorum substantiae, quocirca tradita
cognitione de concordantia interiori habetur Ars alligandi ad
amantiam uoluntatem et ad scientiam intellectum.
[2] Amoris concordantia est ipsa, in qua amans et amatus in
amare concordant. Haec amoris concordantia uenit ad amantem,
cum similitudinibus bonitatis et cetera, et ad amatum etiam diligentem
suum amantem; et istae duae concordantiae, uidelicet
amantis et amati, uenientes cum similitudinibus bonitatis, magnitudinis
et cetera, in uno amare, de praedictis similitudinibus
unito, concordant.
Et hoc ita fit per artem amoris, sicut uoces duorum musicorum
per artem musicae sunt sub uno sono concordes; nam praesens
Ars amoris ita est amabilis ratione concordantiae, sub ratione similitudinum
applicatarum ad amorem, sicut uoces duorum musicorum
arte musicae sunt unibiles ad unum sonum. In concordantia
ergo similitudinum amoris bonitatis, magnitudinis et cetera,
consistit huius amantiae doctrina, concordando amorem,
sub ratione praedictarum similitudinum, in uno amare amantis et
amati, ad unum finem ordinato.
[3] Requirit praesens Ars amatiua has duas definitiones ad regulam
undecimam, sub abstractionis et contractionis forma, transmitti,
sicut in particulari quaesito ipsae duae definitiones et regula
concordent, distrahendo contrarietatem a concordantia et
odibilitatem ab amore et malitiam a bonitate et sic de aliis; et
contrahendo amorem ad concordantiam bonitatis et cetera, et
concordatiui et concordabilis et amoratiui et amorabilis et bonificatiui
et bonificabilis et cetera, et ad concordantiam regulae et
definitionum.
Ratione quidem huius Artis artificialis processus, poterit artista
ligare uoluntatem suam ad bonum et intellectum suum ad uerum,
cum distractio et contractio et duae definitiones praedictae sunt,
ui naturae, intelligibiles et amabiles sub ratione concordantiae;
tali namque naturae sunt alligabiles uoluntas et intellectus.
12. De contrarietate
[1] Contrarietas est quorundam mutua resistentia propter diuersos
fines. Est autem contrarietas uniuersale principium, cui quaecumque
contrariatiua et contrariabilia substant; per ipsam enim
concordantiam et in ipsa concordantia sunt quaedam aliis contraria,
ipsa contrarietate existente ratione contra concordes fines
ad unum finem sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera.
Est etiam contrarietas naturaliter accidentale principium in substantia,
per quam res definiuntur, ut in tertia regula patet, sicut
contrarietas caliditatis et frigiditatis, humiditatis et siccitatis in
substantia et sicut contrarietas in peccatore, sua opera exteriora
peruertente in contrarias similitudines operum interiorum substantiae,
naturaliter concordantium; sicut fit cum bonitas et pulchritudo
uxoris naturaliter concordant et uir eius peccator plus
diligit pulchritudinem uxoris suae, quam eius bonitatem, unde
nascitur contrarietas in amore uiri et uxoris, quae scilicet contrarietas
est bonitatis et malitiae, magnitudinis et paruitatis et cetera,
cum uitium sit plus diligi minus nobilia, quam magis nobilia.
Nam, in tali dilectione deest magnitudo bonitati, durationi et
cetera, et e contrario; et talis contrarietas est ipsa, quam inquirimus,
cuius sequendo artificiose processum, doctrina traditur dissoluendi
uoluntatem a tali contrarietate innaturali et contraria fini
bonitatis, magnitudinis et cetera.
Haec siquidem contrarietas odibilis est sub ratione bonitatis,
magnitudinis et cetera, quoniam eius oppositum est amabile sub
earundem ratione. Idcirco uoluntas naturaliter dissolubilis est
a malitia et paruitate amoris, ligabilis uero ad bonitatem et magnitudinem
amoris, ad quam solutionem et ligationem haec Ars
suos scientes edocet peruenire, qui amatores amoris amabilis
esse sitiunt, odii odibilis inimici.
In substantia non potest contrarietas esse principium substantiale,
quia multae contradictiones et inconuenientia sequerentur
in ceteris principiis, quae, ut dictum est, in substantia substantialiter
existunt, sicut in bonitate, magnitudine et cetera, quae similitudines
suas ad inuicem communicant sibi ipsis sub ratione
concordantiae, dantis similitudinem suam cuilibet aliorum
principiorum et e contrario, sub ratione finis unius. Hoc autem
idem fieret de contrarietate, si foret substantiale principium;
unde sequeretur, quod contrarietas naturalem apponeret resistentiam
inter bonificatiuum et bonificabile, magnificatiuum et
magnificabile, bonificatiuum et magnificabile et cetera, necnon
etiam inter bonitatem, magnitudinem et cetera; et sic existerent
omnia principia confusa, resistentia substantiae fini adeo, quod
aliqua substantia de suis principiis naturalibus produci non posset
nec uniri.
Et posito quod alia uita sit, quam exspectamus, nullum corpus
ratiocinatum sine naturali contrarietate substantiali posset esse,
nec in eodemmet numero suscitari neque glorificari neque concors
fieri nec haberent eius principia finem, cui acquiescere possent;
sed ex eo, quod contrarietas est accidentale principium,
potest esse passiua qualitas sustentata in substantiali concordantia
et translata in concordantem qualitatem, sub ratione bonitatis,
magnitudinis et cetera, sicut patet in colerico, in quo consistunt
contrariae qualitates sub proportionata concordantia
agentis et uiuentis de contrarietate, quam habent qualitates secundum
comparationem.
[2] Contrarius amor est ipse, qui bono et magno amori amantis
et amati resistit, quod fit cum plus diliguntur honores, diuitiae,
deliciae et prosperitates mundanae, quam proximus. Est autem
amor iste transitoriorum bonorum contrarius bono et magno
amori, quoniam melius est amari proximum, quam cetera, quae
dicta sunt, cum magis sit amabilis homo, quam illa praedicta.
Cum quis etiam plus diligit semet ipsum aut uxorem aut filios aut
parentes, quam dominum Deum nostrum, tunc talis amor contrarius
est bonitati, magnitudini et cetera, amoris, cum Deus sit amabilis
super omne creatum.
Iste quidem amor, qui bono et magno amori contrariatur, contrarius
est naturae principiorum amantiae; quod est naturaliter
odibile, quoniam amabilis est ipsorum principiorum natura et
concordabilis bono et magno amori amantis et amati. Ad hanc
enim odibilitatem et ad hanc amabilitatem naturaliter uoluntas
est annexibilis, ad odiendum ita malum et paruum amorem et diligendum
bonum et magnum amorem, sicut intellectus ad intelligendum
ueritatem eorum, quae dicta sunt et eorum opposita
falsitatem; aliter sequeretur odibilitatem et amabilitatem magis
esse obiectabiles intellectui, quam uoluntati, et ignorabilia et intelligibilia
magis esse obiectabilia uoluntati, quam intellectui,
quod est impossibile. Quare necessario doctrina manifesta est
per haec, quae dicta sunt, alligandi uoluntatem ad amorem bonum,
magnum et cetera, obiectando ita res secundum earum
amabilitatem et odibilitatem, sicut secundum earum affirmabilitatem
et negabilitatem.
[3] In duodecima regula modus traditur, per quem intentio et
finis naturaliter sunt occasio audaciae et timoris. Quare, applicatis
his duabus definitionibus ad ipsam regulam, secundum ea,
quae de illis et de regula dicta sunt, formatur uniuersale amoris,
magno animo amabile et timibile sub habitu intentionis et finis,
ad particularia quaesita sub ratione contrarietatis inueniendum,
animose resistendo his omnibus, qui intentioni et fini contrariantur
et concordando suis oppositis, qui intentioni et fini concordant;
quod fit cum resistitur malo et paruo amori, per quem plus
diliguntur honores, diuitiae, deliciae, uxor, filii, parentes et quaecumque
creata, quam dominus Deus noster, quoniam finis et
intentio istorum amori naturaliter aduersantur.
Amor quidem istorum, cum fit maior amore Dei, naturaliter
terribilis est et timibilis et eius oppositus amor naturaliter desiderabilis
et amplexibilis, dans naturalem audaciam et animositatem
ad plus amandum Deum, quam omne creatum. Hac igitur
mixtione huius regulae et duarum definitionum praemissarum
sequendo processum, doctrina traditur connectendi uoluntatem
et intellectum ad bonum et uerum.





705




710




715




720




725




730




735




740




745




750




755




760




765




770




775




780




785




790




795




800




805




810




815




820




825




830




835




840




845




850




855




860




865




870




875




880




885




890




895




900




905




910




915




920




925




930




935




940




945




950




955




960




965




970




975




980




985




990




995




1000




1005




1010




1015




1020




1025




1030




1035




1040




1045




1050




1055




1060




1065




1070




1075




1080




1085




1090




1095




1100




1105




1110




1115




1120




1125




1130




1135

Torna all'inizio