Anselmus Cantuariensis: Proslogion

110


Sic ergo vere es sensibilis, omnipotens, misericors et impassibilis,
quemadmodum vivens, sapiens, bonus, beatus, aeternus, et quidquid melius
est esse quam non esse.
Capitulum XII.
Quod deus sit ipsa vita qua vivit, et sic de similibus.
Sed certe quidquid es, non per aliud es quam per teipsum. Tu es
igitur ipsa vita qua vivis, et sapientia qua sapis, et bonitas ipsa qua
bonis et malis bonus es; et ita de similibus.
Capitulum XIII.
Quomodo solus sit incircumscriptus et aeternus, cum alii spiritus sint
incircumscripti et aeterni.
Sed omne quod clauditur aliquatenus loco aut tempore, minus est
quam quod nulla lex loci aut temporis coercet. Quoniam ergo maius te
nihil est, nullus locus aut tempus te cohibet, sed ubique et semper es.
Quod quia de te solo dici potest, tu solus incircumscriptus es et aeternus.
Quomodo igitur dicuntur et alii spiritus incircumscripti et aeterni?
Et quidem solus es aeternus, quia solus omnium sicut non desinis, sic
non incipis esse. Sed solus quomodo es incircumscriptus? An creatus
spiritus ad te collatus est circumscriptus, ad corpus vero incircumscriptus?
Nempe omnino circumscriptum est, quod cum alicubi totum est, non
potest simul esse alibi; quod de solis corporeis cernitur. Incircumscriptum
vero, quod simul est ubique totum; quod de te solo intelligitur. Circumscriptum
autem simul et incircumscriptum est, quod cum alicubi sit totum,

Torna all'inizio