69. Rem, quam in praesentiarum enarro, sub domnae Mathildae comitissae narratione
didici et testimonio; cuius attestationi indubitanter credendum cognovimus ex ipsius probata
fide et religiosis moribus; quod etiam mihi pariter innotuit, asserente eadem puella,
cui hoc contigit. Nocte quadam repente dolor, ut saepe, puellam Athelasiam nomine; Azonis
marchionis filiam, existentem in praedictae domnae camera, in parte ventris acriter
torquens, magnos cogebat dare clamores. Interrogante autem praedicta domna, quid ageret,
responsum est, eam sanctum Anselmum frequenter sibi in auxilium invocare. Cumque
ex praecepto ipsius domnae pluvinar; in quo sanctus praesul vivus solitus erat sedere, illi
parti corporis, in qua dolor imminebat, fuisset impositum, mox clamavit puella, omni dolore
se liberatam.
70. Viro quodam, Constantio nomine, asserente, rem cognovi praeterea memoriae
commendandam. Superveniens infirmitas uni puero cuiusdam militis scutario, in tantum
vocem suffocaverat, quod ab aliquantulum a se remotis vix audiri poterat. Et quia dominum
suum clamore interclusae vocis vocare non poterat, habebat cornu, cuius sonitu in
quo esset loco, sibi innuebat. Hic itaque cum praenominato Constantio ad sancti confessoris
tumulum suffocatae vocis devote poscens remedium, ita sospitatem adeptus est vocis,
quod nunc valet audiri a multum etiam remotis.
71. Praedictus Constantinus, completa devote oratione, pulverem de lapide sepulcri
sancti confessoris cum devotionis reverentia rasum et a custode reverenter susceptum,
secum detulit, quem aquae mistum cuidam mulieri vi febrium nimium laboranti invocato
auxilio sanctissimi praesulis, ad potandum tribuit. Ut autem mulier aquae potum hausit,
fugata omni passione febris, mox evasit.
Vir quidam Mantuanae civitatis civis, Oddo Martini Canevarii dictus, tanti doloris cogebatur
angustia, quod frequenter prae dolore totum corpus cooperiebatur sudoris aqua. Et
quia nimii doloris torquebatur instantia, dicebat se hac sola posse sanari medicina, si vestibus
conscissis, permitteretur cultro findere et pectus. Cum autem iam de sola mortis exspectatione
cogitaret, allatum est pulvinar, in quo sanctus praesul in carne manens sedebat.
Quod ubi ipsius pectori fuit superpositum, sancti praesulis invocato nomine statim
discessit omnis dolor.
72. Relatione Guidonis et Vitalis Lucensis episcopatus honestae vitae presbyteri, atque
pariter sub testimonio Allucionis Lucanae civitatis nobilis viri, rem quam narro, cognovi,
qui praesentes interfuerunt huic miraculo. Vir quidam manum iuxta brachium contractam
habebat, cui praedicti Allucionis frater ex pietate in domo sua necessaria longo tempore
ministravit. Praefati vero presbyteri atque pariter iam nominatus Allucio confidentes maxime
de misericordia sanctissimi praesulis, hominem manu contractum ad quandam deduxerunt
ecclesiam, in qua praedictus Guido presbyter quaedam sancti praesulis pro reverentia
ac honore condiderat vestimenta. Orantibus itaque illis unanimiter atque postulantibus
devotione multa, ut Deus ad confutandam et superandam Petri haeretici et invasoris Lucanae
ecclesiae nequitiam in hoc homine declararet sanctissimi pontificis admirabilem gloriam,
sanatus est homo, cuius manus erat contracta. Praedicti itaque sacerdotes spectantes
tam praeclari facti laetitiam, ne Domini occultarentur magnalia, ex praecepto obedientiae
sanato homini iusserunt, elevata cruce properare in Lucanam civitatem, ut populorum turbae
spectantes hunc Domini misericordia mirabiliter sanum, quem paulo ante noverant
contractum, vel sic poeniterent, quia sanctum praesulem sanctitatis vitam praedicantem,
sine causa sede propria expulerunt; ut, qui verbis ipsius noluerunt credere, vel tam evidentibus
operibus crederent. Sed Petrus haereticus, qui etiam mittens manum in Christum
Domini non timuit praesumere sanctum pontificem de propria expellere sede et sibi eam
nefande eripere, indurato corde, visis signis et prodigiis adhuc perseverat in incredulitate
suae nequitiae. Considerans denique ille nefandus hoc ad confusionem et detrimentum sui
evenisse, temptavit sanatum hominem in custodia retrudere, volens huius rei signum tali
perfidia occultare. Sed quia verbum Dei nunquam est alligatum, timens populum in se hac
de causa concitatum, confusus permisit abire, quem habebat reclusum.
73. Sub testimonio eorundem virorum pariter et aliud cognovi miraculum mirifice mirandum.
Hominibus loci, cui nomen est Castellonium, diu alteque puteum fodientibus,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
|