Moyses Pergamensis: Liber Pergaminus

vv. 75-126


Hinc ubi procedes paulum Titanis ad ortum
respice Crotatii felicem divitis hortum,
quem regina potens ambivit marmore Grata,
Pergamee sedis regeret cum sceptra beata.
Illic omne viret genus omni tempore florum,
ex quibus egrotos sanans vis exit odorum.
Crotatius huius avus regine dicitur illam
constituisse bonis propriis magnopere villam,
unde fuisse locum veteres dixere vocatum,
cuius et ipse locus conservat corpus humatum.
Signa rei manifesta tibi dabit alta columpna,
post obitum domino quam gens fabricavit alumpna.
Plurima principibus loca sunt ibi structa vetustis
carmine digna novo Musisque canenda venustis,
que quia lectorem numerando gravare timemus,
singula nominibus propriis idcirco silemus.
Est tamen ex illis unus non jure silendus,
quem Mucius fertur princeps statuisse verendus:
unde locus nomen quoque suscepisse putatur:
nam Mucius gentis veteri de more vocatur.
Ipsius ergo situm breviter gentemque canamus
nec latuisse locum tantum sub nube sinamus.
Incipit a Phebi collis fervore calentis,
clima petens arcti rigide plaustrique gementis:
hic prope planiciem tumulum subvectus acutum
gestat, ab insidiis hostilibus undique tutum,
utpote quem triplici muro vis Mucia cinxit
precipitisque jugi pendente cacumine vinxit.
Castanee silve semperque virentia prata,
vites, poma, nuces, olee, fons, arva beata;
silvaque ditat eum, variarum plena ferarum,
retibus aut canibus capitur pars plurima quarum.
Quin eget ad vite re nulla munia digna,
nobilitavit eum quia sic natura benigna:
hunc tenet antique gens alte nobilitatis
finitimos superans armis opibusque beatis.
Hinc prodire solent sapientum corda virorum,
consiliis cedunt urbana negocia quorum:
ex quibus Ambrosius, quem plenitudo bonorum
ornat ab etatis puerilis tempore morum,
quem, dum vita comes fuerit sensusque, colemus
carminibusque novis et digna laude canemus.
Ducta propago datur cuius clarissima gentis
principis Apponis, regali stirpe potentis:
hic quondam Gallos linquens angustaque rura,
Itala dum cuperet fervente capessere cura,
transiit adversos hostes et prelia dura
arvaque multa manu cepit castellaque plura;
sed loca nulla tamen placuerunt visa petenti
ut Mucii rupes nido decorata nitenti.
Hanc igitur longa cepit vix obsidione,
cetera consuesset quamvis sibi subdere prone.

75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125
Torna all'inizio