Dirus  dei ira natus.  
 Derogare  proprie est, cum quid ex lege vetere, quo minus  
fiat, sancitur lege nova. Derogare ergo detrahere est.  
 Dierectum  dicebant per antiphrasin, volentes significare malum  
diem.  
 Dirigere  apud Plautum invenitur pro discidere.  
 Derunciunt  depurgant.  
 Dirutum aere  militem dicebant antiqui, cui stipendium ignominiae  
causa non erat datum, quod aes diruebatur in fiscum,  
non in militis sacculum.  
 Delicata  dicebant dis consecrata, quae nunc dedicata. Unde  
adhuc manet delicatus, quasi lusui dicatus. Dedicare autem  
proprie est dicendo deferre.  
 Depuvere  caedere. Lucilius (1245): “Palmisque misellam  
depuvit me”, id est verberavit me, quod ipsum ex Graeco  
est apo tou paiein.  
 Dedita  intellegitur valde data.  
 Deperire  significat valde perire.  
 Derreis  Graeci appellant pelles nauticas, quas nos vocamus  
segestria.  
 Demum,  quod significat post, apud Livium (dub. 44) demus  
legitur. Alii demum pro dumtaxat posuerunt.  
 Denicales feriae  colebautur, cum hominis mortui causa  
familia purgabatur. Graeci enim vekun mortuum dieunt.  
 Deminutus capite  appellatur, qui civitate mutatus est; et  
ex alia famiha in aliam adoptatus; et qui liber alteri mancipio  
datus est; et qui in hostium potestatem venit; et cui  
aqua ignique interdictum est. 
  |  
  |